Ii Regum 4:3
Cui ait: Vade, pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 3:16Hæc dicit Dominus: Facite alveum torrentis hujus fossas et fossas. + 3.16 Facite. RAB. Propheta populo siti fatigato per miraculum consuluit, et prophetiæ dicta consilium præbent fidelibus, qualiter spiritali doctrina animum reficiant. ID. Fossam in alveo torrentis facit, qui profunda mysteria in Scripturis quærit. Quæ absque pluvia et vento aqua replentur; quia sæpe absque humano solatio sapientiam confert suis investigatoribus potentia divina. Unde Joannes dicit: Non necesse habetis ut aliquis vos doceat, sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, etc. I Joan. 2.. Unde: Bibent homines et jumenta Joan. 3., id est, doctrinam accipient, ingeniosi et simplices
John 2:7Dicit eis Jesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. + 2.7 Et impleverunt. Quod jussu ejus impletæ sunt hydriæ, significat quod etiam illa Scriptura a Domino est, sed dum in ea sub velamine, id est adopertione litteræ, latet Christus, sapit aquam insipidam. Cum autem aufertur velamen, est vinum inebrians. Potuit quidem vacuas implere vino, qui cuncta creat ex nihilo, sed maluit de aqua vinum facere, ut doceret se non solvere legem, sed implere, nec in Evangelio alia facere vel docere quam quæ prophetia prædixit.