The Bible Software
bible.software › Ii Regum › Ii Regum 4 › Ii Regum 4:31

Ii Regum 4:31

Giezi autem præcesserat ante eos, et posuerat baculum super faciem pueri, et non erat vox, neque sensus: reversusque est in occursum ejus, et nuntiavit ei, dicens: Non surrexit puer.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Gehazi passed on before them, and laid the staff upon the face of the child; but there was neither voice, nor hearing. Wherefore he went again to meet him, and told him, saying, The child is not awaked.

In Context

30Porro mater pueri ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te. Surrexit ergo, et secutus est eam.

32Ingressus est ergo Eliseus domum, et ecce puer mortuus jacebat in lectulo ejus:

Read all of Ii Regum 4

Cross References

1 Samuel 14:37Et consuluit Saul Dominum: Num persequar Philisthiim? si trades eos in manus Israël? Et non respondit ei in die illa.

1 Kings 18:26Qui cum tulissent bovem quem dederat eis, fecerunt: et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem, dicentes: Baal, exaudi nos. Et non erat vox, nec qui responderet: transiliebantque altare quod fecerant.

Job 14:12sic homo, cum dormierit, non resurget: donec atteratur cælum, non evigilabit, nec consurget de somno suo. + 14.12 Donec atteratur cœlum non evigilabit. Quia, nisi hujus mundi finis advenerit, humanum genus a somno non evigilabit.

Daniel 12:2Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper.

Mark 5:39Et ingressus, ait illis: Quid turbamini, et ploratis? puella non est mortua, sed dormit. + 5.39 Non est mortua. Mihi, in cujus dispositione et anima recepta vivit, et caro suscitanda quiescit. Hinc mos est Christianis, ut mortui qui resurrecturi non dubitantur, dormientes vocentur; unde: Nolumus vos ignorare, fratres, de dormientibus I Thess. 4.. BEDA. Cum anima quæ peccaverit moriatur, ea tamen quam Dominus ad vitam æternam prævidet, nobis quidem mortua fuisse, sed ei obdormisse non incongrue dici potest.

John 11:11Hæc ait, et post hæc dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Ii Regum 4:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Regum 4:30Ii Regum 4Ii Regum 4:32 →