bible.software › Ii Regum › Ii Regum 4 › Ii Regum 4:41
Ii Regum 4:41
At ille: Afferte, inquit, farinam. Cumque tulissent, misit in ollam, et ait: Infunde turbæ, ut comedant. Et non fuit amplius quidquam amaritudinis in olla.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But he said, Then bring meal. And he cast it into the pot; and he said, Pour out for the people, that they may eat. And there was no harm in the pot.
In Context
40Infuderunt ergo sociis ut comederent: cumque gustassent de coctione, clamaverunt, dicentes: Mors in olla, vir Dei. Et non potuerunt comedere.
42Vir autem quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei panes primitiarum, viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in pera sua. At ille dixit: Da populo, ut comedat. + 4.42 Vir autem. RAB. Vir cœtus est patrum: qui de Baalalisa est, quia ternarium in confessione Trinitatis servat. Baalalisa enim tertium habens interpretatur. Hic vir viro Dei panes primitiarum offert; cum Redemptori gratia ejus inspiratus offert libros de origine creaturarum compositos. Offert frumentum novum in pera; cum novum testamentum in Evangelii et apostolorum scriptis profert. Jubet Elisæus noster ministris, id est prædicatoribus ut hæc fidelibus dispensent, et de thesauro suo, proferant nova et vetera, quod mysterium in Evangelio legimus in fractione quinque et septem panum, ubi satiatis turbis collegerunt duodecim cophinos, sive septem sportas fragmentorum, quia nullus sacramenta Scripturæ per omnia capit, quando sibi satiato supererit juxta verbum Domini.
Read all of Ii Regum 4
Cross References
2 Kings 2:21egressus ad fontem aquarum misit in illum sal, et ait: Hæc dicit Dominus: Sanavi aquas has, et non erit ultra in eis mors, neque sterilitas.
2 Kings 6:6Dixit autem homo Dei: Ubi cecidit? At ille monstravit ei locum. Præcidit ergo lignum, et misit illuc: natavitque ferrum,
Acts 28:5Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est.
This Verse In Other Editions
Study Ii Regum 4:41