Ii Regum 4:9
Quæ dixit ad virum suum: Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 33:1Hæc est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israël ante mortem suam. + 33.1 Hæc est benedictio. Bene in fine Deuteronomii benedictionem posuit, quia Christus post completionem Evangelii ascensurus in cœlum, elevatis manibus discipulos suos benedixit. Benedictio qua filiis Isræl in Deuteronomio quod est secunda lex benedixit, ad gratiam pertinet Novi Testamenti, in quo priscæ legis mysteria reserantur, et veri Isrælitæ benedictionem, per Moysen hominem Dei prædictam, per hominem Christum consequuntur. Bene autem imminente morte Moysi benedictio datur, quia, legis umbra moriente, cœlestium donorum veritas aperitur. Prævidens ergo Moyses Salvatoris adventum et gratiam Novi Testamenti quasi præteritam explicans, voce primitivæ Ecclesiæ lætabundus exsultat, dicens: Dominus de Sina venit, etc. AUG., quæst. 36. Alia littera, etc., usque ad unde: Lætamini, gentes, cum populo ejus. Quia cæcitas contigit ex parte in Isræl, donec plenitudo, etc. Rom. 11. Moyses homo. Moyses significat legem, quæ ante mortem, id est, antequam in ipso finiretur, prædixit Ecclesiam in Christo benedicendam.
1 Kings 17:18Dixit ergo ad Eliam: Quid mihi et tibi, vir Dei? ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meæ, et interficeres filium meum?
2 Kings 4:7Venit autem illa, et indicavit homini Dei. Et ille: Vade, inquit, vende oleum, et redde creditori tuo: tu autem, et filii tui vivite de reliquo.
Matthew 5:16Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est. + 5.16 Sic luceat, etc. Et hæc omnia ita agite, ut non finem boni operis in laudibus hominum constituatis. Ut videant, etc. Opera requiro, ut videantur, et sic doctrina confirmetur: et hoc non ad gloriam vestram.
1 Timothy 6:11Tu autem, o homo Dei, hæc fuge: sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. + 6.11 Tu autem, homo, etc. Non dicit quod hoc timeat de isto, sed sciebat hoc venturum in manus ecclesiarum. Hæc fuge. Nihil enim tam asperum tamque perniciosum quam si vir ecclesiasticus maxime qui sublimem tenet locum, divitiis hujus sæculi studeat: quia non solum sibi ipsi sed et cæteris obest, quibus contrariam dat formam. Pietatem. Pietas est ut egenti condescendamus, quod non facit cupidus. Fidem. Qui veram fidem habet de Deo, non cupit in miseriis fieri dives, nec pluris est ei mundus, quam Deus.
1 Peter 3:1Similiter et mulieres subditæ sint viris suis: ut etsi qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant: