Ii Regum 5:1
Naaman princeps militiæ regis Syriæ erat vir magnus apud dominum suum, et honoratus: per illum enim dedit Dominus salutem Syriæ: erat autem vir fortis et dives, sed leprosus. + 5.1 Naaman, etc. RAB. Gentiles significat virtute bellorum principatum gerentes, ac rerum decore fruentes. Unde Naaman decus sive commotio eorum interpretatur: vir fortis et dives, sed leprosus; quia quamvis per potentiam regni ac rerum abundantiam dominari videretur: tamen per errorem idololatriæ lepra fœdus apparuit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 13:2Homo, in cujus cute et carne ortus fuerit diversus color, sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est, plaga lepræ, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus. + 13.2 Homo. ID. Aliquando excellenter accipitur, qui Dei imaginem et naturæ servat dignitatem. Aliquando peccator, in quo dignitas deformatur, sicut hic. In cujus carne, etc. In carne et cute lepram portat, qui carnalia vel exteriora suadere certat, ut Corinthiani, qui putabant resurrectionem futuram in voluptate carnis: et in fide manentibus, quamvis carnaliter vivant, non imputari peccata. Aut quasi lucens. Lepra alia nimis vel moderate obscura, nondum effervente passione, quæ nimia indiget deliberatione. Alia nimis clara et perspicua, cujus aperta cognitio. Plaga lepræ. ISID. Lepra falsa doctrina; leprosi hæretici, qui unitatem veræ fidei non habentes, varios doctrinæ profitentur errores, vera falsis admiscentes et Ecclesiam, sicut lepra corpora, irradiando commaculant. In corpore lepram gerit, qui Ecclesiæ detrahit, sicut Carpocratiani, qui negant resurrectionem carnis, et Novatiani, qui nuptias damnant, et peccantibus auferunt pœnitentiam. Vel ad unum quemlibet filiorum ejus, etc. Cognatorum secundum spiritum, a quo habet sacerdotium, quibus inest perfecta et plena prophetia, ut discernere possint subtilia et animæ motus absconditos.
Numbers 12:10nubes quoque recessit quæ erat super tabernaculum: et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron, et vidisset perfusam lepra, + 12.10 Nubes quoque recessit. ID. Et nubes recessit de tabernaculo, etc. Prius recessit nubes, etc., usque ad et appareat in nobis lepra peccati. Cumque respexisset. ORIG., ubi supra. Alia littera: Et respexit Aaron ad Mariam, et ecce Maria erat leprosa. Vult in hoc ostendere, etc., usque ad ad perfectæ nativitatis instituta revocat Apostolus: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis, etc. Gal. 4.
2 Samuel 3:29et veniat super caput Joab, et super omnem domum patris ejus: nec deficiat de domo Joab fluxum seminis sustinens, et leprosus, et tenens fusum, et cadens gladio, et indigens pane. + 3.29 Fluxum seminis. Juxta litteram videtur imprecari effluentiam libidinis, lepræ plagam, effeminationem, inimici subjacere gladio, mendicare. Tenens fusum. AUG. Per ambitum verborum notantur qui fallaciam suam defendere nituntur. Cadens. Qui gladio percutit gladio peribit Matth. 26.. Hæretici gladio oris perfodiunt, prius gladio impietatis confossi.
2 Kings 5:27Sed et lepra Naaman adhærebit tibi, et semini tuo usque in sempiternum. Et egressus est ab eo leprosus quasi nix.
2 Chronicles 26:19Iratusque Ozias, tenens in manu thuribulum ut adoleret incensum, minabatur sacerdotibus. Statimque orta est lepra in fronte ejus coram sacerdotibus, in domo Domini super altare thymiamatis.
Esther 10:3et quomodo Mardochæus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit, et magnus apud Judæos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea quæ ad pacem seminis sui pertinerent.