Ii Regum 5:12
Numquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasci, omnibus aquis Israël, ut laver in eis, et munder? Cum ergo vertisset se, et abiret indignans,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 3:15Ingressisque eis Jordanem, et pedibus eorum in parte aquæ tinctis (Jordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat), + 3.15 Messis impleverat. LXX: Sicut in diebus messis tritici. Hoc incredibile videtur regionibus nostris, ibi autem sicut perhibent qui noverunt in initio veris est messis tritici: tunc autem ille fluvius redundat et impletur amplius quam per hiemem.
2 Kings 2:14et pallio Eliæ, quod ceciderat ei, percussit aquas, et non sunt divisæ: et dixit: Ubi est Deus Eliæ etiam nunc? Percussitque aquas, et divisæ sunt huc atque illuc, et transiit Eliseus.
Proverbs 14:17Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est. + 14.17 Impatiens, etc. Reprehensibilis quidem est impatiens, etc., usque ad inter reprobos æstimatur.
Song of Solomon 4:8Veni de Libano, sponsa mea: veni de Libano, veni, coronaberis: de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. + 4.8 Veni de Libano. GREG. Et quia vado ad te, tu debes venire ad me, cogitatione, locutione, opere. Vel, primus gradus est in carne pro bono opere: secundus in absolutione carnis ad percipiendam beatitudinem in anima: tertius recepto corpore quando in resurrectione duplices recipient stolas. Veni fide, veni opere, veni alios adducendo: vel ter veni propter fidem Trinitatis. Libanus mons Phœnicis, Hebraïce interpretatur candidatio, Græce thus: unde supra, Vadam ad montem myrrhæ et ad collem thuris. Dum prædicatores convertunt tales ad salutem, crescit corona de principibus victis certamine eorum. Veni. Quasi: ne timeas, ne sola venias: quia multos tibi addam. De capite Amana. Amana mons est Ciliciæ, Sanir et Hermon montes Judææ, in quibus leones habitant, per quos dæmones notantur, qui contra nos sæviunt: et quia illi convertuntur, quorum corda fuerunt cubilia leonum, dum vicissim eorum confessione Dominus creditur, quasi de leonum cubilibus coronantur, de quibus leo pellitur. Per Amana habemus illos, quos ipse, et per quos alios diabolus per magni studii vigilantiam decipit et conterit. Per Sanir, eos ad quos ignorantia talis deceptionis volat. Per Hermon, tales qui quasi in natura prompti sunt ad nequitiam, non quod diabolus designat. Per cubile leonum, illos quibus, et per quos aliis persecutoria dominatur sævitia. Per pardos hæreticos, quorum distinctis dolis decipit, de quorum singulorum principalibus Deus suis victoriæ confert coronam. De cubilibus leonum. Leones, propter superbiam, vel violentiam. Pardi propter crudelitatem vel variationem malignarum artium. Montium nomine superba infidelium corda designantur.
Zechariah 13:1[In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatæ.
Mark 1:9Et factum est: in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ: et baptizatus est a Joanne in Jordane. + 1.9 Et baptizatus est in Jordane. Tribus causis: Ut justitiam et humilitatem impleret; ut baptismum Joannis comprobaret; ut Jordanis aquas sanctificans per descensionem columbæ Spiritum sanctum in baptismo adesse monstraret. HIER. Marcus: Sicut cervus desiderans ad fontes aquarum saltus dat, culmina pratorum carpit, palmas in vertice portat, velut apis melliflua flores agri (cui odor veri Isaac similatur) summatim gustat. Unde a Nazareth Galilææ venientem Jesum ad baptismum, etc., usque ad: Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei Apoc. 2..