The Bible Software
bible.software › Ii Regum › Ii Regum 5 › Ii Regum 5:25

Ii Regum 5:25

Ipse autem ingressus, stetit coram domino suo. Et dixit Eliseus: Unde venis, Giezi? Qui respondit: Non ivit servus tuus quoquam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But he went in, and stood before his master. And Elisha said unto him, Whence comest thou, Gehazi? And he said, Thy servant went no whither.

In Context

24Cumque venisset jam vesperi, tulit de manu eorum, et reposuit in domo, dimisitque viros, et abierunt.

26At ille ait: Nonne cor meum in præsenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui? nunc igitur accepisti argentum, et accepisti vestes ut emas oliveta, et vineas, et oves, et boves, et servos, et ancillas.

Read all of Ii Regum 5

Cross References

Genesis 3:8Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi. + 3.8 Et cum audissent, etc. AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 33 Ea enim hora tales conveniebat visitari, quia defecerant a luce veritatis, etc., usque ad corporalibus sensibus locali et temporali motu apparuisse credatur. Abscondit se, etc. AUG., ibid. Cum Deus avertit intrinsecus faciem et homo turbatur, fiunt similia amentiæ, nimio timore ac pudore, occulto quoque instinctu non quiescente: ut nescientes facerent quæ aliquid posteris significarent, propter quos hæc scripta sunt. Ad auram post meridiem. Unde hora nona Christus spiritum emisit Matth. 27. Qui sexta hora fuit crucifixus, ut eadem hora restitueretur homo qua de paradiso est ejectus. In medio ligni paradisi. Abscondit se, qui aversus a præcepto Creatoris, erroris sui et arbitrii voluntate vivit.

Genesis 4:9Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: num custos fratris mei sum ego? + 4.9 Et ait Dominus ad Cain. ISID., ubi supra. Interrogat Dominus Cain, non ignarus ut discat, sed judex ut puniat. Usque hodie Judæi, cum per Scripturas eos interrogamus de Christo, respondent se nescire quæ dicimus. Mendax Cain ignoratio, Judæorum est falsa negatio: essent vero Christi custodes, si corde crederent et ore faterentur.

1 Samuel 10:14Dixitque patruus Saul ad eum, et ad puerum ejus: Quo abistis? Qui responderunt: Quærere asinas: quas cum non reperissemus, venimus ad Samuelem.

2 Kings 20:14Venit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam, dixitque ei: Quid dixerunt viri isti? aut unde venerunt ad te? Cui ait Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone. + 20.14 De terra longinqua venerunt. RAB. Quasi dicat: Quanto terra longior unde venerunt, tanto ego gloriosior propter quem venerunt. Ad me de Babylone. Debuerat dicere ad glorificandum Deum pro signi magnitudine.

Ezekiel 33:31Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus: et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos: quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum.

Matthew 26:21Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. + 26.21 Quia unus. Qui prædixit de passione, prædicit de proditore, ut videns se non latere pœniteret facti. Mittit crimen in numero, ut agat conscius pœnitentiam, non tamen designat specialiter, ne impudentior fieret.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Ii Regum 5:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Regum 5:24Ii Regum 5Ii Regum 5:26 →