The Bible Software
bible.software › Ii Regum › Ii Regum 6 › Ii Regum 6:16

Ii Regum 6:16

At ille respondit: Noli timere: plures enim nobiscum sunt, quam cum illis. + 6.16 Nolite timere. Nolite timere eos qui occidunt corpus, et post non habent quid faciant vobis. Plures. ID. Possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plusquam duodecim legiones angelorum. Domine, aperi. ID. Valde necesse est ut Elisæus noster aperiat oculos cordis ad considerandum, quia omnes qui confidunt in illum non confundentur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he answered, Fear not: for they that be with us are more than they that be with them.

In Context

15Consurgens autem diluculo minister viri Dei, egressus vidit exercitum in circuitu civitatis, et equos et currus: nuntiavitque ei, dicens: Heu ! heu ! heu ! domine mi: quid faciemus? + 6.15 Heu, heu, etc. GREG. Hic notat illos qui pusillanimitate cordis, pœnas verentur corporales.

17Cumque orasset Eliseus, ait: Domine, aperi oculos hujus, ut videat. Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit: et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Elisei.

Read all of Ii Regum 6

Cross References

Exodus 14:13Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: state, et videte magnalia Domini quæ facturus est hodie: Ægyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum. + 14.13 Ægyptios enim quos nunc, etc. AUG. quæst. 5 in Exod. Sicut enim vidistis Ægyptios hodie, non apponetis amplius videre eos in æternum tempus. Quomodo autem sunt accipienda hæc ververba, cum viderint postea Isrælitæ Ægyptios? An quia isti qui tunc videbant, non eos ulterius viderunt, quia et illi mortui sunt qui sequebantur, et isti omnes quisque die mortis suæ? Nam posteri eorum viderunt posteros illorum. An, non eos videbitis sicut hodie, intelligendum est, non sicut hodie persequentes et inimicos, ut nulla sit quæstio nec de æterno tempore quod hic posuit, quia etsi videbunt se utrique tempore resurrectionis, non sic ut hodie.

2 Chronicles 16:9Oculi enim Domini contemplantur universam terram, et præbent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti, et propter hoc ex præsenti tempore adversum te bella consurgent.

Psalms 3:6Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. + 3.6 Ego dormivi: secundum illud: Exsurge a mortuis, et illuminabit tibi Christus Ephes. 5.. Nihil mirum Salvatorem hæc dicere, quando multo majora pro animarum salute gessit, quo tempore a corpore abfuit, quæ in epistola catholica apud sanctum Petrum recensentur: Quando iis qui erant in carcere, spiritibus profectas prædicavit, qui increduli aliquando fuerant I Petr. 3.. 1

Psalms 27:3Ne simul trahas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me; qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. 1

Psalms 118:11In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Ii Regum 6:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Regum 6:15Ii Regum 6Ii Regum 6:17 →