Ii Regum 6:24
Factum est autem post hæc, congregavit Benadad rex Syriæ universum exercitum suum, et ascendit, et obsidebat Samariam. + 6.24 Congregavit. RAB. Benadad et exercitus, est diabolus et iniqui, scilicet pagani, Judæi et hæretici, quos contra Ecclesiam bellum gerere excitat. Per tales affligitur populus Dei, qui est positus in Samaria, id est legis custodia: fitque fames, cum non permittitur doctoribus verbum Dei prædicare. Sed Elisæo revelante, id est, Redemptore per Evangelium indicante, salus quæ a peccatoribus longe est, timentibus Deum prope esse scitur. Dicit enim Dominus: Cras modius, etc. Modius similæ perfecta est mensura divinæ sapientiæ quæ est in Novo Testamento. Duo modii hordei sunt scientia legis et prophetarum, qui comparantur statere uno, hoc est fide catholica, in porta Samariæ, id est in prædicatione apostolica, per quam intratur in Ecclesiam. Cessante enim turbine persecutionis quæ fit hodie, dabit Dominus cras, id est tempore futuro, tranquillitatem, ut prædicatio perfecte compleatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 28:52et conterat in cunctis urbibus tuis, et destruantur muri tui firmi atque sublimes, in quibus habebas fiduciam in omni terra tua. Obsideberis intra portas tuas in omni terra tua, quam dabit tibi Dominus Deus tuus:
1 Kings 22:31Rex autem Syriæ præceperat principibus curruum triginta duobus, dicens: Non pugnabitis contra minorem et majorem quempiam, nisi contra regem Israël solum.
2 Kings 17:5Pervagatusque est omnem terram: et ascendens Samariam, obsedit eam tribus annis.
2 Kings 25:1Factum est autem anno nono regni ejus, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus, in Jerusalem, et circumdederunt eam: et exstruxerunt in circuitu ejus munitiones.