Ii Regum 6:33
Adhuc illo loquente eis, apparuit nuntius qui veniebat ad eum. Et ait: Ecce, tantum malum a Domino est: quid amplius expectabo a Domino?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 4:13Dixitque Cain ad Dominum: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear. + 4.13 Major est iniquitas mea. ISID. Peccata peccatis adjiciens desperat, nec credit se veniam posse adipisci, quod est blasphemia in Spiritum sanctum, quæ non remittitur in hoc sæculo nec in futuro: quia putat Deum aut nolle dimittere, aut non posse, tanquam aut omnia non possit, aut invideat saluti. Non Deum sibi iratum grave putat, sed timet ne inveniatur et occidatur.
1 Samuel 28:6Consuluitque Dominum, et non respondit ei neque per somnia, neque per sacerdotes, neque per prophetas. + 28.6 Consuluitque Dominum. RAB. Sicut Hebræi tradunt, jejunando et orando a Deo petebatur oraculum: et Deus illis per somnia revelabat futura, quod Saul fecisse non legitur. Neque per sacerdotes. ID. In Hebr. Neque per urim, id est doctrinam, neque per ephod, scilicet quod sacerdos gerebat in pectore, in quo scriptum erat: doctrina et veritas.
2 Kings 3:10Dixitque rex Israël: Heu ! heu ! heu ! congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manus Moab.
Job 1:21et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. + 1.21 Nudus egressus sum. Nudum me huc intrantem terra protulit, nudum me hinc exeuntem terra recipiet. Consolatio ex conditione rerum, quod propria non perdidit, sed accepta et relinquenda recolit: tempus quo necdum ista habuit prævidet qualis exiturus. Consolatur etiam se ex justitia Dei. De utero matris meæ. Mater Christi Synagoga est, quæ in se eum opertum littera tenuit, nec nudum in deitate vidit, sed ab ea nudus ad Gentes venit. Ecce Joseph, quem purum hominem credens Synagoga, adulterino complexu eum constringere voluit: cui tegmen litteræ reliquit, et se conspicuum Gentibus præbuit. Sed nudus revertetur, cum in fine mundi reliquiis Isræl Deus innotescet. Dominus dedit. Judæa dum venturum credidit, abstulit, cum ipsa venientem contempsit. Sicut Domino placuit. Cum turbamur, ad judicium Dei recurrere debemus, et majores laudes reddere, quia pulsari verius nos novimus.
Job 2:9Dixit autem illi uxor sua: Adhuc tu permanes in simplicitate tua? Benedic Deo, et morere. + 2.9 Dixit autem illi uxor sua. Ibid. Primam diaboli tentationem ostendit, etc., usque ad sed in asperitatem dilabuntur. Adhuc tu permanes in simplicitate tua. Simplicitatem arguit, quod terrena despicit et æterna cupit, quasi dicat: Quid simpliciter æterna petis et super his male gemis, excidens æterna despice et mala præsentia, vel moriens evade. Sed hæc passi sunt illi forma rectitudinis. Unde ait: Quasi una de stultis, etc., ferientes extra sustinent, perversos intus docent: ibi fortes, hic misericordes: ibi adversos repeliunt, hic suos protegunt; et grande est in acie hoc utrumque facere. Adhuc tu permanes. Eva verba sua repetit, quasi dicens: Desere simplicitatem, id est, obedientiam, vetitum comedendo contemne. Benedic Domino et morere. Id est, transcendendo præceptum, ultra quam es conditus vive. Vide ordinem: post vulnera verba hostis intulit, quia cum vis doloris ingravescit, facilius parva persuasio aliquem capit: propter quod qui cætera abstulit, uxorem reservavit.