bible.software › Ii Regum › Ii Regum 6 › Ii Regum 6:4
Ii Regum 6:4
Et abiit cum eis. Cumque venissent ad Jordanem, cædebant ligna.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
So he went with them. And when they came to Jordan, they cut down wood.
In Context
3Et ait unus ex illis: Veni ergo et tu cum servis tuis. Respondit: Ego veniam.
5Accidit autem ut cum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in aquam: exclamavitque ille, et ait: Heu ! heu ! heu ! domine mi: et hoc ipsum mutuo acceperam. + 6.5 Accidit autem. RAB. Cum impios Judæos, per corpus operata præsentia Christi, tanquam infructuosas arbores cæderet; unde: Ecce securis ad radicem arboris posita est. Ab eis interveniente passione corpus ipsum deservit: profunda descendit, quod in sepultura depositum tanquam ad manubrium spiritu redeunte resurrexit. ID. Curandum valde est, ne intellectus otio torpeat, ne in exercitatione operis vitio elationis evanescat. GREG. Ferrum in manubrio, intellectus est in corde: hoc ligna cæduntur, cum prave agentes increpantur. Quod dum fluxe agitur, dum lapsus vanæ gloriæ non vitatur; ferrum in aqua perditur, quia ex dissoluto opere, intelligentia fatuatur, quæ ad hoc datur, ut dantis ante oculos ex bona actione restituatur, unde sequitur: Hoc ipsum. Electi vero si quando offendunt, ad cor velociter redeunt, et culpam lacrymis insequuntur, unde: Heu, heu, etc. Qui flentes caute inspiciunt, non solum quæ mala commiserunt, sed etiam quæ ex accepto munere reddere bona debuerunt, et hoc est: Heu, heu, heu, et hoc mutuo acceperam; ac si dicat: Illud per dissolutionem negligentiæ perdidi, quod ut per bona opera redderem, ex gratia Redemptoris accepi: sed nunquam Deus mentem deserit, quæ in peccatis se veraciter agnoscit. Unde Elisæus lignum deorsum misit, et ferrum in superficie attulit, quia Redemptor cor peccatoris humiliat, et eam quam amiserat intelligentiam reformat. Unde in alia translatione dicitur: Quod confregit lignum et jactavit, et sic ferrum sustulit. Lignum frangere est cor ab elatione conterere, ad ima jactare, cogitatione propriæ infirmitatis humiliare. Illico ferrum rediit, quia ad usum exercitationis pristinæ intelligentia recurrit.
Read all of Ii Regum 6
Cross References
Deuteronomy 19:5sed abiisse cum eo simpliciter in silvam ad ligna cædenda, et in succisione lignorum securis fugerit manu, ferrumque lapsum de manubrio amicum ejus percusserit, et occiderit: hic ad unam supradictarum urbium confugiet, et vivet:
This Verse In Other Editions
Study Ii Regum 6:4