Ii Regum 6:5
Accidit autem ut cum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in aquam: exclamavitque ille, et ait: Heu ! heu ! heu ! domine mi: et hoc ipsum mutuo acceperam. + 6.5 Accidit autem. RAB. Cum impios Judæos, per corpus operata præsentia Christi, tanquam infructuosas arbores cæderet; unde: Ecce securis ad radicem arboris posita est. Ab eis interveniente passione corpus ipsum deservit: profunda descendit, quod in sepultura depositum tanquam ad manubrium spiritu redeunte resurrexit. ID. Curandum valde est, ne intellectus otio torpeat, ne in exercitatione operis vitio elationis evanescat. GREG. Ferrum in manubrio, intellectus est in corde: hoc ligna cæduntur, cum prave agentes increpantur. Quod dum fluxe agitur, dum lapsus vanæ gloriæ non vitatur; ferrum in aqua perditur, quia ex dissoluto opere, intelligentia fatuatur, quæ ad hoc datur, ut dantis ante oculos ex bona actione restituatur, unde sequitur: Hoc ipsum. Electi vero si quando offendunt, ad cor velociter redeunt, et culpam lacrymis insequuntur, unde: Heu, heu, etc. Qui flentes caute inspiciunt, non solum quæ mala commiserunt, sed etiam quæ ex accepto munere reddere bona debuerunt, et hoc est: Heu, heu, heu, et hoc mutuo acceperam; ac si dicat: Illud per dissolutionem negligentiæ perdidi, quod ut per bona opera redderem, ex gratia Redemptoris accepi: sed nunquam Deus mentem deserit, quæ in peccatis se veraciter agnoscit. Unde Elisæus lignum deorsum misit, et ferrum in superficie attulit, quia Redemptor cor peccatoris humiliat, et eam quam amiserat intelligentiam reformat. Unde in alia translatione dicitur: Quod confregit lignum et jactavit, et sic ferrum sustulit. Lignum frangere est cor ab elatione conterere, ad ima jactare, cogitatione propriæ infirmitatis humiliare. Illico ferrum rediit, quia ad usum exercitationis pristinæ intelligentia recurrit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Et abiit cum eis. Cumque venissent ad Jordanem, cædebant ligna.
Cross References
Exodus 22:14Qui a proximo suo quidquam horum mutuo postulaverit, et debilitatum aut mortuum fuerit domino non præsente, reddere compelletur. + 22.14 Qui a proximo, etc. A proximo mutuum postulamus, cum pro æterna remuneratione curam Dominici gregis suscipimus. Sed si timorem Dei, quasi pecuniam exigentis, semper ante oculos cordis ponimus, quasi in præsentia ejus semper sumus. Unde II Cor. 5: Scientes timorem Domini, hominibus suademus. Et alibi, II Cor. 12: Quasi coram Deo, in Christo loquimur. Mors ergo aut debilitas pecoris pastori non imputatur, si ejus curam strenue gessit, et quasi Deo præsente; aliter damnum reddere compellitur. Unde Matth. 5: Non exibit inde, donec reddat novissimum quadrantem.
2 Kings 4:7Venit autem illa, et indicavit homini Dei. Et ille: Vade, inquit, vende oleum, et redde creditori tuo: tu autem, et filii tui vivite de reliquo.
Psalms 37:21Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem. 1
Isaiah 10:34Et subvertentur condensa saltus ferro; et Libanus cum excelsis cadet.]
Revelation 18:16et dicentes: Væ, væ civitas illa magna, quæ amicta erat bysso, et purpura, et cocco, et deaurata erat auro, et lapide pretioso, et margaritis: