Ii Regum 6:8
Rex autem Syriæ pugnabat contra Israël, consiliumque iniit cum servis suis, dicens: In loco illo et illo ponamus insidias.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7et ait: Tolle. Qui extendit manum, et tulit illud.
Cross References
1 Kings 20:23Servi vero regis Syriæ dixerunt ei: Dii montium sunt dii eorum, ideo superaverunt nos: sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus, et obtinebimus eos.
1 Kings 22:1Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israël.
2 Kings 6:24Factum est autem post hæc, congregavit Benadad rex Syriæ universum exercitum suum, et ascendit, et obsidebat Samariam. + 6.24 Congregavit. RAB. Benadad et exercitus, est diabolus et iniqui, scilicet pagani, Judæi et hæretici, quos contra Ecclesiam bellum gerere excitat. Per tales affligitur populus Dei, qui est positus in Samaria, id est legis custodia: fitque fames, cum non permittitur doctoribus verbum Dei prædicare. Sed Elisæo revelante, id est, Redemptore per Evangelium indicante, salus quæ a peccatoribus longe est, timentibus Deum prope esse scitur. Dicit enim Dominus: Cras modius, etc. Modius similæ perfecta est mensura divinæ sapientiæ quæ est in Novo Testamento. Duo modii hordei sunt scientia legis et prophetarum, qui comparantur statere uno, hoc est fide catholica, in porta Samariæ, id est in prædicatione apostolica, per quam intratur in Ecclesiam. Cessante enim turbine persecutionis quæ fit hodie, dabit Dominus cras, id est tempore futuro, tranquillitatem, ut prædicatio perfecte compleatur.
Proverbs 20:18Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella.
Isaiah 7:5eo quod consilium inierit contra te Syria in malum, Ephraim, et filius Romeliæ, dicentes: