The Bible Software
bible.software › Ii Regum › Ii Regum 7 › Ii Regum 7:16

Ii Regum 7:16

Et egressus populus diripuit castra Syriæ: factusque est modius similæ statere uno, et duo modii hordei statere uno, juxta verbum Domini.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the people went out, and spoiled the tents of the Syrians. So a measure of fine flour was sold for a shekel, and two measures of barley for a shekel, according to the word of the LORD.

In Context

15Qui abierunt post eos usque ad Jordanem: ecce autem omnis via plena erat vestibus et vasis quæ projecerant Syri cum turbarentur: reversique nuntii indicaverunt regi.

17Porro rex ducem illum, in cujus manu incumbebat, constituit ad portam: quem conculcavit turba in introitu portæ, et mortuus est, juxta quod locutus fuerat vir Dei, quando descenderat rex ad eum. + 7.17 Porro. Dux typum tenet Scribarum et Pharisæorum, ad quos Veritas ait: Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ, qui clauditis regnum cœlorum ante homines: vos enim non intratis, nec intrœuntes sinitis intrare Matth. 23.. Quem conculcavit turba in porta, quia gressum ad fidem intrœuntium impediebat: unde merito conculcatus, id est, examine justi judicis damnatus, perpetuas mittetur in tenebras.

Read all of Ii Regum 7

Cross References

Numbers 23:19non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet? locutus est, et non implebit? + 23.19 Dixit ergo, etc. ORIG. Alia littera, etc., usque ad hæc vero a perfectioribus secretius advertenda sunt?

2 Kings 7:1Dixit autem Eliseus: Audite verbum Domini: Hæc dicit Dominus: In tempore hoc cras modius similæ uno statere erit, et duo modii hordei statere uno, in porta Samariæ.

2 Chronicles 20:25Venit ergo Josaphat, et omnis populus cum eo, ad detrahenda spolia mortuorum: inveneruntque inter cadavera variam supellectilem, vestes quoque, et vasa pretiosissima, et diripuerunt ita ut omnia portare non possent, nec per tres dies spolia auferre præ prædæ magnitudine. + 20.25 Venit ergo Josaphat, etc. Sancti doctores cum turba fidelium colligunt de spoliis hostium quidquid de Physica, Ethica, et Logica legendo, et scribendo, et docendo utiliter crediderunt, per sanctæ Trinitatis fidem, in usum totius Ecclesiæ convertunt, ut quod illi injuste et inutiliter possidebant, fideles utiliter possidentes, animarum ad salutem possideant.

Psalms 68:12Et posui vestimentum meum cilicium; et factus sum illis in parabolam. + 68.12 Et posui. AUG. Illis carnem apposui, in quam sævirent, et occului Deitatem. Cilicium. AUG., HIER. Mortalis caro, ut de peccato damnaret peccatum. Cilicium, lugubris caro, ut quando flevit super Jerusalem Luc. 19., et pro Lazaro Joan. 11.. In parabolam. AUG., HIER. Irrisoriam, ut cuilibet maledicendo, dicerent: Sic tibi contingat ut crucifixo. Vel, quia parabolas eos docebam; unde: Vobis datum est nosse mysterium Verbi Dei, cæteris autem in parabolis. Et tunc adversum me loquebantur. 1

Isaiah 33:1[Væ qui prædaris ! nonne et ipse prædaberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris? Cum consummaveris deprædationem, deprædaberis; cum fatigatus desieris contemnere, contemneris. + 33.1 Væ qui prædaris. ID. Contra Sennacherib: possunt hæc etiam referri ad quemlibet raptorem et ad ipsum diabolum.

Isaiah 33:23Laxati sunt funiculi tui, et non prævalebunt; sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas. Tunc dividentur spolia prædarum multarum; claudi diripient rapinam. + 33.23 Laxati sunt funiculi tui, etc. Redit ad terrenam Jerusalem, et loquitur de ea sub specie navis: superiora dicta sunt de urbe solemnitatis nostræ quam Dominus fluviis suis circumdat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Ii Regum 7:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Regum 7:15Ii Regum 7Ii Regum 7:17 →