Ii Regum 7:17
Porro rex ducem illum, in cujus manu incumbebat, constituit ad portam: quem conculcavit turba in introitu portæ, et mortuus est, juxta quod locutus fuerat vir Dei, quando descenderat rex ad eum. + 7.17 Porro. Dux typum tenet Scribarum et Pharisæorum, ad quos Veritas ait: Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ, qui clauditis regnum cœlorum ante homines: vos enim non intratis, nec intrœuntes sinitis intrare Matth. 23.. Quem conculcavit turba in porta, quia gressum ad fidem intrœuntium impediebat: unde merito conculcatus, id est, examine justi judicis damnatus, perpetuas mittetur in tenebras.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 6:32Eliseus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. Præmisit itaque virum: et antequam veniret nuntius ille, dixit ad senes: Numquid scitis quod miserit filius homicidæ hic, ut præcidatur caput meum? videte ergo: cum venerit nuntius, claudite ostium, et non sinatis eum introire: ecce enim sonitus pedum domini ejus post eum est.
2 Kings 9:33At ille dixit eis: Præcipitate eam deorsum: et præcipitaverunt eam, aspersusque est sanguine paries, et equorum ungulæ conculcaverunt eam.
Micah 7:10Et aspiciet inimica mea, et operietur confusione, quæ dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt in eam: nunc erit in conculcationem ut lutum platearum.