Ii Regum 7:6
Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriæ, curruum, et equorum, et exercitus plurimi: dixeruntque ad invicem: Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israël reges Hethæorum et Ægyptiorum, et venerunt super nos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 14:15Et factum est miraculum in castris per agros: sed et omnis populus stationis eorum qui ierant ad prædandum, obstupuit, et conturbata est terra: et accidit quasi miraculum a Deo.
1 Kings 10:29Egrediebatur autem quadriga ex Ægypto sexcentis siclis argenti, et equus centum quinquaginta. Atque in hunc modum cuncti reges Hethæorum et Syriæ equos venundabant.
2 Kings 3:22Primoque mane surgentes, et orto jam sole ex adverso aquarum, viderunt Moabitæ e contra aquas rubras quasi sanguinem,
2 Chronicles 12:2Anno autem quinto regni Roboam, ascendit Sesac rex Ægypti in Jerusalem (quia peccaverant Domino) + 12.2 Anno autem quinto regni Roboam ascendit. RAB. Mali rectores per negligentiam suam principem tenebrarum provocant in Ecclesiam, qui thesauros domus Domini et thesauros regis aufert, cum scientiam Scripturarum et opera virtutum subtrahit incautis et desidiosis.
Psalms 14:5qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit: qui facit hæc non movebitur in æternum.] + 14.5 Qui jurat proximo, etc. Ibid. Hæc tria non sunt magna, etc., usque ad cum in superiori conclusione præteritum posuerit, ad nihilum deductus est. Pecuniam. Vel terrena est, quæ penitus ad usuram dari prohibetur, quam Dominus Judæ tradidit ad erogandum pauperibus, non ad usuram. Vel spiritualis, quæ ad usuram dari jubetur, id est, prædicatio ad instruendos homines. Et munera super innocentem. Accipit quidem Christus munera, ut a magis, et quotidie pias oblationes; sed non contra innocentes, imo animam pro eis dedit. Qui facit hæc, non movebitur. Ecce absoluta responsio interroganti: facit dicit, ut ad actum nos invitet, non solum ad cantandum hæc. Qui facit hæc, non movebitur. CASS. Conclusio. Similiter qui facit hæc, requiescet in monte.
Isaiah 36:9et quomodo sustinebis faciem judicis unius loci ex servis domini mei minoribus? Quod si confidis in Ægypto, in quadrigis et in equitibus,