Ii Regum 8:1
Eliseus autem locutus est ad mulierem cujus vivere fecerat filium, dicens: Surge, vade tu et domus tua, et peregrinare ubicumque repereris: vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 26:1Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quæ acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palæstinorum in Gerara. + 26.1 Orta autem fame super terram, etc. AUG., Quæst. in Gen., tom. 3 Quæritur quando hoc factum fuerit, quod Isaac abiit in Gerara, etc., usque ad ut intelligamus temporalia nec dari posse, nec prosperari debere, nisi ab uno Deo.
Genesis 41:27Septem quoque boves tenues atque macilentæ, quæ ascenderunt post eas, et septem spicæ tenues, et vento urente percussæ, septem anni venturæ sunt famis.
Genesis 47:4Ad peregrinandum in terra tua venimus: quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan: petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen.
Leviticus 26:26postquam confregero baculum panis vestri: ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes, et reddant eos ad pondus: et comedetis, et non saturabimini. + 26.26 Ita ut decem, etc. ISICH. Panem doctrinæ non habent, etc., usque ad ideo non satiantur qui his panibus nutriuntur.
Deuteronomy 28:38Sementem multam jacies in terram, et modicum congregabis: quia locustæ devorabunt omnia. + 28.38 Sementem, etc. Nobis quoque cavendum est, ne perdamus panem qui confirmat cor hominis, et vinum quod lætificat, et oleum quod exhilarat faciem.
2 Samuel 21:1Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter: et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus: Propter Saul, et domum ejus sanguinum, quia occidit Gabaonitas. + 21.1 Facta est. RAB. Fames facta in Isræl propter Gabaonitas, etc., usque ad ne vitam eorum prave suggerendo corrumpant ulterius.