Ii Regum 8:3
Cumque finiti essent anni septem, reversa est mulier de terra Philisthiim: et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua, et pro agris suis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei, dicens: Narra mihi omnia magnalia quæ fecit Eliseus.
Cross References
2 Samuel 14:4Itaque cum ingressa fuisset mulier Thecuitis ad regem, cecidit coram eo super terram, et adoravit, et dixit: Serva me, rex.
2 Kings 6:26Cumque rex Israël transiret per murum, mulier quædam exclamavit ad eum, dicens: Salva me, domine mi rex.
Psalms 82:3quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput. + 82.3 Quoniam ecce, etc. AUG. Novissima tempora Antichristi designat, quando quæ modo premuntur metu, in liberam vocem erumpent: quæ vox quia irrationabilis erat, magis sonitus, quam locutio dicitur. Qui oderunt. CASS. Plures, sed unum caput Antichristus: quod elatum est, ut Deus dicatur. 1
Luke 18:3Vidua autem quædam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens: Vindica me de adversario meo. + 18.3 Vidua autem. Hæc vidua potest habere similitudinem Ecclesiæ, quæ desolata videtur donec veniat Dominus, qui tamen in secreto etiam nunc curam ejus gerit. Vindica me. Cum justi pro persecutoribus orare moneantur, tamen de malis salva justitia hanc vindictam expetunt: ut pereant omnes mali, vel conversi ad justitiam, vel amissa per supplicium potestate quam nunc contra bonos quandiu hoc ipsum bonis expedit vel temporaliter aliquid possunt. Quem finem cum justi venire desiderant, quamvis pro inimicis orent, tamen non absurde vindictam desiderare dicuntur.