Ii Regum 8:7
Venit quoque Eliseus Damascum, et Benadad rex Syriæ ægrotabat: nuntiaveruntque ei, dicentes: Venit vir Dei huc. + 8.7 Benedab, rex Syriæ, etc. Syrorum rex dum venisset in Damascum, et agnovisset quia Divinitas ei et ejus exercitui timorem immisisset et fugam, et non invasione hostium fuisset factum, nimis afflictus, eo quod Deum ita haberet iratum, corruit in languorem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 14:15Et divisis sociis, irruit super eos nocte: percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damasci.
Judges 16:2Quod cum audissent Philisthiim, et percrebruisset apud eos intrasse urbem Samson, circumdederunt eum, positis in porta civitatis custodibus: et ibi tota nocte cum silentio præstolantes, ut facto mane exeuntem occiderent.
1 Kings 13:1Et ecce vir Dei venit de Juda in sermone Domini in Bethel, Jeroboam stante super altare, et thus jaciente. + 13.1 Ecce vir. Cujus nomen hic tacetur, in Paralipomenis Gaddo vocatur vel nuncupatur. Ipse est Gad qui monuit David ire in terram Juda. RAB. Propheta a Deo missus, etc., usque ad pœnitenti venia daretur.
1 Kings 20:1Porro Benadad rex Syriæ congregavit omnem exercitum suum, et triginta duos reges secum, et equos, et currus: et ascendens pugnabat contra Samariam, et obsidebat eam. + 20.1 RAB. Benadad significat diabolum, qui diversos exercitus malignorum spirituum ad subvertendum populum Dei contrahit, sed per pueros principum Isræl vincitur, id est, per bonos auditores doctorum, quia quod auribus audiunt, factis implent. Antiquus hostis in fugam vertitur, omnisque suus exercitus a militibus Christi perturbatur, qui bene ducenta millia et triginta duo esse dicuntur, quia qui utriusque Testamenti scientiam perfecte tenent, et Trinitatis fidem cum gemina charitate conservant, hi apti militiæ summi regis esse comprobantur.
2 Kings 1:9Misitque ad eum quinquagenarium principem, et quinquaginta qui erant sub eo. Qui ascendit ad eum: sedentique in vertice montis, ait: Homo Dei, rex præcepit ut descendas. + 1.9 Misitque ad eum quinquagenarium principem, et quinquaginta viros. RAB. Quinquagenarius, confessio pœnitentiæ est, qua declaratur remissio peccatorum. Judæi ergo nolentes Christum Deum esse, nec principem pœnitentiæ, dicunt ei: Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti? et in futuro igni incenduntur. Tertius quinquagenarius, quia conversus ad fidem Trinitatis, pœnitentiæ sacramentum cognovit, indulgentiam meruit.
2 Kings 6:12Dixitque unus servorum ejus: Nequaquam, domine mi rex, sed Eliseus propheta qui est in Israël, indicat regi Israël omnia verba quæcumque locutus fueris in conclavi tuo.