Ii Regum 9:30
venitque Jehu in Jezrahel. Porro Jezabel, introitu ejus audito, depinxit oculos suos stibio, et ornavit caput suum, et respexit per fenestram
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
31ingredientem Jehu per portam, et ait: Numquid pax potest esse Zambri, qui interfecit dominum suum?
Cross References
Proverbs 7:10Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio, præparata ad capiendas animas: garrula et vaga, + 7.10 Et ecce mulier occurrit ornatu illi meretricio. Patent hæc cuncta, etc., usque ad spirituali morte perimit.
Jeremiah 4:30Tu autem vastata, quid facies? cum vestieris te coccino, cum ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris: contempserunt te amatores tui; animam tuam quærent. + 4.30 Tu autem vastata. HIER. Hoc idem dicendum contra eos, qui conjugales affectus, et veræ fidei pudicitiam perdiderunt. Cum vestieris. Hæc enim et tuis amatoribus præparas, et lectus angustus utrumque capere non potest. Nec Deus ornamenta suscipit, quibus ante amatoribus tuis placuisti.
Ezekiel 24:17Ingemisce tacens: mortuorum luctum non facies: corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis: nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes.
1 Peter 3:3Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus: + 3.3 Quarum non sit. Ordo verborum est iste: quarum cultus non sit capillatura, aut aurum circumdans, aut non sit cultus vestimentorum indumenti, id est, non sint festiva vestimenta quibus induantur. Sed sit vobis ornatus homo cordis interior soli Deo notus, incorruptibilitate spiritus: spiritus dico quieti ab impugnatione vitiorum et modesti, ne superbiat, qui talis spiritus, etsi hominibus non patet, tamen in conspectu Dei est dives.