Ii Regum 9:33
At ille dixit eis: Præcipitate eam deorsum: et præcipitaverunt eam, aspersusque est sanguine paries, et equorum ungulæ conculcaverunt eam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 21:11Fecerunt ergo cives ejus majores natu et optimates, qui habitabant cum eo in urbe, sicut præceperat eis Jezabel, et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos:
2 Kings 9:26Si non pro sanguine Naboth, et pro sanguine filiorum ejus, quem vidi heri, ait Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus. Nunc ergo tolle, et projice eum in agrum juxta verbum Domini.
Isaiah 26:6Conculcabit eam pes, pedes pauperis, gressus egenorum. + 26.6 Conculcabit eam pes, etc. Quia Omnis qui se exaltat humiliabitur Luc. 1.. Etiam ad contrarias fortitudines hæc referre possumus. Egenorum. HIER. Apostolorum, quos expulerunt Judæi de finibus suis, qui, Domini imitantes paupertatem privilegium virtutis, ejus consecuti sunt.
Micah 7:10Et aspiciet inimica mea, et operietur confusione, quæ dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt in eam: nunc erit in conculcationem ut lutum platearum.
Malachi 4:3Et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, in die qua ego facio, dicit Dominus exercituum.
Hebrews 10:29quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit? + 10.29 Conculcaverit, etc. Conculcat Christum qui libere peccat absque timore, et pœnitentia; et qui indigne participat, sanguinem pollutum ducit, si ab eo mundatus ad vomitum redit et pœnitere negligit. Spiritui injurius est, qui ejus beneficium grate non suscipit. Pollutum duxerit. Talis est qui per carnales observantias credit peccata dimitti, a quibus retrahit nos sanguis Christi, et ita pollutus est et nos polluit, si ab eo, unde est remissio, nos retrahit. Et spiritui gratiæ. Id est Spiritui sancto gratis dato; vel, qui dat gratiam, contumeliam facit; qui remissionem, quam ipse Spiritus facit, ascribit carnalibus observantiis, vel, qui eum male vivendo a se abjicit.