Ii Samuelis 1:10
Stansque super eum, occidi illum: sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam: et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11Apprehendens autem David, vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo,
Cross References
Judges 9:54Qui vocavit cito armigerum suum, et ait ad eum: Evagina gladium tuum, et percute me, ne forte dicatur quod a femina interfectus sim. Qui jussa perficiens, interfecit eum.
1 Samuel 31:4Dixitque Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et percute me: ne forte veniant incircumcisi isti, et interficiant me, illudentes mihi. Et noluit armiger ejus: fuerat enim nimio terrore perterritus. Arripuit itaque Saul gladium, et irruit super eum. + 31.4 Arripuit itaque. Gladio quo Amalecitis contra præceptum Dei pepercit, merito seipsum occidit: sic qui potestate pro communi utilitate accepta, aut non utitur aut abutitur, suo se nimirum gladio confodit, et quo ab hoste defendi debuerat, hostem potius juvat.
2 Kings 11:12Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema et testimonium: feceruntque eum regem, et unxerunt: et plaudentes manu, dixerunt: Vivat rex. + 11.12 Et posuit super eum diadema et testimonium. ID. In libro Dierum apertius: Et imposuerunt ei diadema dederuntque in manu ejus tenendam legem. Et erat utique salutaris prudentiæ, ut post tyrannicæ necem reginæ, succedenti in regnum filio regis, cum ipso regni habitu disciplina legis Dei servanda committeretur: et qui se prælatum populo videret regendo, ipse se regendum divinis legibus subdi debere meminisset.
Matthew 7:2In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. + 7.2 In quo enim. Quasi diceret: In qua voluntate benefeceris, in ea liberaberis; et in qua male, in eadem punieris. De his enim agitur in quibus vel temere judicantes offendimus, vel recte agentes excusamur; et ideo addit: In qua mensura. Et juste quorum voluntas non habuit finem peccandi, quamvis cum fine peccaverint, non habent finem ultionis; et quibus judicium fuit sine misericordia, sine misericordia judicabuntur. In qua mensura. Potest in hac mensura in qua aliud mensuratum est, ut triticum, aliud mensurari, ut hordeum: et alia quantitas, ut si unus modius de uno, centum de alio. Ita facit Deus, et non inique ut illi in æternum. Et ipsa infamia, vel malum quod tuleris, causa est cur pœnam debitam incurras. Juste qui æternaliter peccato perfrui volunt, æternam pœnam et inveniunt: quorum voluntas non habuit finem peccandi, nec habebit finem torquendi.