Ii Samuelis 1:15
Vocansque David unum de pueris suis, ait: Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est. + 1.15 Accedens, etc. Omnis qui proximo machinatur malum, vel de ejus gaudet interitu, justæ retributionis pœnam a judice superno meretur. Qui enim fodit foveam, incidit in eam Prov. 26.. Et, Os quod mentitur occidit animam Sap. 1.: hic autem mentiebatur sese Saulem occidisse.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Et ait ad eum David: Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini?
Cross References
1 Samuel 22:17Et ait rex emissariis qui circumstabant eum: Convertimini, et interficite sacerdotes Domini, nam manus eorum cum David est: scientes quod fugisset, et non indicaverunt mihi. Noluerunt autem servi regis extendere manus suas in sacerdotes Domini.
1 Kings 2:25Misitque rex Salomon per manum Banaiæ filii Jojadæ, qui interfecit eum, et mortuus est.
1 Kings 2:46Jussit itaque rex Banaiæ filio Jojadæ, qui egressus, percussit eum, et mortuus est.
Proverbs 11:18Impius facit opus instabile, seminanti autem justitiam merces fidelis.