The Bible Software
bible.softwareIi SamuelisIi Samuelis 11 › Ii Samuelis 11:16

Ii Samuelis 11:16

Igitur cum Joab obsideret urbem, posuit Uriam in loco ubi sciebat viros esse fortissimos.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it came to pass, when Joab observed the city, that he assigned Uriah unto a place where he knew that valiant men were.

In Context

15scribens in epistola: Ponite Uriam ex adverso belli, ubi fortissimum est prælium: et derelinquite eum, ut percussus intereat. + 11.15 Ponite Uriam, etc. GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 10. Ad hoc in Scriptura David et Petri peccata sunt indita, ut cautela minorum sit ruina majorum, etc., usque ad secreto ergo dispensationis ordine unde sævire permittitur iniquitas diaboli, inde perficitur benignitas Dei, quia inde obtemperat nutibus supernæ gratiæ, unde exercet iram voluntatis suæ.

17Egressique viri de civitate, bellabant adversum Joab, et ceciderunt de populo servorum David, et mortuus est etiam Urias Hethæus.

Read all of Ii Samuelis 11

Cross References

2 Samuel 3:27Cumque rediisset Abner in Hebron, seorsum adduxit eum Joab ad medium portæ ut loqueretur ei, in dolo: et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asaël fratris ejus.

2 Samuel 20:9Dixit itaque Joab ad Amasam: Salve mi frater. Et tenuit manu dextera mentum Amasæ, quasi osculans eum. + 20.9 Et tenuit, etc. Dextera mentum tenere, est quasi ex benignitate blandiri. Sed sinistram ad gladium mittit, qui latenter ex malitia percutit.

1 Kings 2:31Dixitque ei rex: Fac sicut locutus est, et interfice eum, et sepeli: et amovebis sanguinem innocentem qui effusus est a Joab, a me, et a domo patris mei.

2 Kings 10:6Rescripsit autem eis litteras secundo, dicens: Si mei estis, et obeditis mihi, tollite capita filiorum domini vestri, et venite ad me hac eadem hora cras in Jezrahel. Porro filii regis, septuaginta viri, apud optimates civitates nutriebantur.

Hosea 5:11Calumniam patiens est Ephraim, fractus judicio, quoniam cœpit abire post sordes.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ii Samuelis 11:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Samuelis 11:15Ii Samuelis 11Ii Samuelis 11:17 →