Ii Samuelis 12:15
Et reversus est Nathan in domum suam. Percussit quoque Dominus parvulum quem pepererat uxor Uriæ David, et desperatus est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 32:39Videte quod ego sim solus, et non sit alius deus præter me: ego occidam, et ego vivere faciam: percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere. + 32.39 Videte quod ego sim solus, etc. Generalis admonitio, quasi relicta idololatria vel hæresi et omnibus spretis immunditiis, ad verum Deum convertimini. Ego occidam. GREG., lib. VII Moral., cap. 18. Occidit ut vivificet, percutit ut sanet, etc., usque ad et sensibiles per ardorem charitatis facit.
1 Samuel 26:10Et dixit David: Vivit Dominus, quia nisi Dominus percusserit eum, aut dies ejus venerit ut moriatur, aut in prælium descendens perierit:
2 Chronicles 13:20nec valuit ultra resistere Jeroboam in diebus Abia: quem percussit Dominus, et mortuus est. + 13.20 In diebus. Non Jeroboam, in cujus vicesimo anno secundum librum Regum imperavit Asa filius Abia super Judam et Jerusalem, sed Abiam, qui accepta Bethel idola reservavit Isræli in scandalum, ut Hebræi asserunt.
Acts 12:23Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo: et consumptus a vermibus, expiravit. + 12.23 Confestim, etc. Dum impietatem illicitæ adulationis non exhorreret, respiciens paulo post imminentem et insistentem capiti suo vidit angelum, eumque sensit continuo exitii sui ministrum, quem prius noverat provisorem bonorum. Inde continuis septem diebus ventris dolore cruciatus, vitam violenter abrupit.