Ii Samuelis 12:16
Deprecatusque est David Dominum pro parvulo: et jejunavit David jejunio, et ingressus seorsum, jacuit super terram.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 12:22Qui ait: Propter infantem, dum adhuc viveret, jejunavi et flevi: dicebam enim: Quis scit si forte donet eum mihi Dominus, et vivat infans?
1 Kings 21:27Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit vestimenta sua, et operuit cilicio carnem suam, jejunavitque et dormivit in sacco, et ambulavit demisso capite.
Job 20:12Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua. + 20.12 Cum enim dulce fuerit. Ibid. In ore cordis suavis est iniquitas, quam sub tegmine blandæ locutionis operit. Malum enim in lingua, et non sub lingua esset, si loquens hypocrita malitiam aperiret. Parcet illi et non. Malo quod diligit parcit, qui non hoc pœnitendo persequitur; et non derelinquit, sed cetat in gutture, quia sic servat in cogitatione, ut nunquam proferat in voce. BEDA. Id est, palpat, fovet et nutrit malum suum, et delectans se in illo, nunquam pœnitet ut ab eo discedat.
Isaiah 26:16Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis.
Joel 2:12Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu.