2 Samuel 12:2
Dives habebat oves et boves plurimos valde.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The rich man had exceeding many flocks and herds:
In Context
Cross References
2 Samuel 3:2Natique sunt filii David in Hebron: fuitque primogenitus ejus Amnon, de Achinoam Jezraëlitide. + 3.2 Natique. Sex filii qui nati sunt David in Hebron perfectionem sanctorum significant, qui de spiritali conjugio Christi et Ecclesiæ per Spiritus sancti gratiam quotidie oriuntur.
2 Samuel 12:8et dedi tibi domum domini tui, et uxores domini tui in sinu tuo, dedique tibi domum Israël et Juda: et si parva sunt ista, adjiciam tibi multo majora.
Job 1:3Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentæ asinæ, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes orientales. + 1.3 Ibid. Ac familia multa. Innumera turba cogitationum, quæ quasi ancillæ, domina, id est ratione, absente, opus deserunt, perstrepunt; sed ea redeunte, cum silentio operantur: his si bene dominamur, nec earum multitudine animus superatur. Ibid. Inter omnes, id est, inter angelos orienti luci inhærentes, magni sumus, eorum socii. Orientales sunt omnes qui per fidem sunt in Christo, de quo Propheta: Oriens nomen ejus Zach. 6.: quos omnes superat Homo Deus.