Ii Samuelis 12:27
Misitque Joab nuntios ad David, dicens: Dimicavi adversum Rabbath, et capienda est Urbs aquarum. + 12.27 Misitque Joab nuntios, etc. RAB. Hæc victoria David quam Joab inchoavit, etc., usque ad et in Evangelio dicitur, quia multi venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno cœlorum Matth. 8.. Urbs aquarum, etc. Propter abundantiam quæ ibi erat aquæ, vel, ut quidam dicunt, populorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
26Igitur pugnabat Joab contra Rabbath filiorum Ammon, et expugnabat urbem regiam.
Cross References
2 Samuel 11:1Factum est autem, vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Joab, et servos suos cum eo, et universum Israël, et vastaverunt filios Ammon, et obsederunt Rabba: David autem remansit in Jerusalem. + 11.1 Factum est autem vertente anno, eo tempore quo, etc. RAB., ex Hieron. Id est, in vere, quando pulsa frigoris asperitate pabula reperiuntur jumentorum, etc., usque ad sed devicti sunt.