Ii Samuelis 12:31
populum quoque ejus adducens serravit, et circumegit super eos ferrata carpenta: divisitque cultris, et traduxit in typo laterum: sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon. Et reversus est David et omnis exercitus in Jerusalem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 8:2Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coæquans terræ: mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum: factusque est Moab David serviens sub tributo. + 8.2 Coæquans. Non enim homines in terra viventes intantum humiliabantur, ut funiculo super extenso terræ apparerent æquales: sed adeo viles et contempti, ut in nullo plus valerent, quam terra quæ nullos homines habet. Funiculum autem pro sorte posuit; quia funiculo solet mensurari, secundum illud: et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis Psal. 77.. Significat autem quod tam libere regiones Moabitarum, quibus vellet divideret, quam possessor agros proprios. RAB. Significat autem quia quos voluit potuit occidere, et quibus voluit potuit parcere. Quod autem Moab, qui interpretatur ex patre, et Syriam Damasci et cæteras regiones tributarias fecit, significat quod Christus omnes gentes sub dominatione sua tenet, et premit, et censum bonorum operum exigit. Damascus enim nobilis urbs Phœnicis eodem vocabulo quo et Maseth ancillæ Abrahæ filius dicitur, et interpretatur sanguinis poculum. Syria vero sublimis vel humecta; quæ enim prius humecta libidine sanguinem humanum inexplebiliter sitiebat, nunc mundata baptismo Christi, sublimis profectu virtutum, sanguinis ejus poculum desiderat.
Psalms 21:8Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput. 1
Amos 1:13Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus filiorum Ammon, et super quatuor non convertam eum, eo quod dissecuerit prægnantes Galaad ad dilatandum terminum suum.