The Bible Software
bible.softwareIi SamuelisIi Samuelis 12 › Ii Samuelis 12:7

Ii Samuelis 12:7

Dixit autem Nathan ad David: Tu es ille vir. Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ego unxi te in regem super Israël, et ego erui te de manu Saul,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Nathan said to David, Thou art the man. Thus saith the LORD God of Israel, I anointed thee king over Israel, and I delivered thee out of the hand of Saul;

In Context

6Ovem reddet in quadruplum, eo quod fecerit verbum istud, et non pepercerit.

8et dedi tibi domum domini tui, et uxores domini tui in sinu tuo, dedique tibi domum Israël et Juda: et si parva sunt ista, adjiciam tibi multo majora.

Read all of Ii Samuelis 12

Cross References

1 Samuel 13:13Dixitque Samuel ad Saul: Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui quæ præcepit tibi. Quod si non fecisses, jam nunc præparasset Dominus regnum tuum super Israël in sempiternum: + 13.13 Stulte egisti, nec. ID. Videtur quibusdam Saul inculpabiliter sacrificasse, etc., usque ad et ideo merito culpatur et stultitiæ arguitur. Quod si non fecisses. EUCH. in lib. Reg. ex Aug. Non sic accipiendum est quasi Dominus Saulem in æternum paraverit regnaturum, et hoc noluerit servare peccanti: sciebat enim peccaturum. Sed præparaverat regnum ejus, in quo esset figura regni æterni, unde addidit: Et nunc regnum tuum non stabit tibi. Stetit ergo et stabit quod in illo significatum est; sed non huic stabit, quia non fuerat regnaturus in æternum; nec progenies ejus; ut saltem per posteros, alter alteri succedentes, videretur impleri quod dictum est in æternum.

1 Samuel 16:13Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus: et directus est spiritus Domini a die illa in David, et deinceps. Surgensque Samuel abiit in Ramatha.

1 Samuel 18:21Dixitque Saul: Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum. Dixitque Saul ad David: In duabus rebus gener meus eris hodie.

1 Samuel 23:7Nuntiatum est autem Sauli quod venisset David in Ceilam: et ait Saul: Tradidit eum Deus in manus meas, conclususque est introgressus urbem, in qua portæ et seræ sunt.

1 Samuel 23:26Et ibat Saul ad latus montis ex parte una: David autem et viri ejus erant in latere montis ex parte altera. Porro David desperabat se posse evadere a facie Saul: itaque Saul et viri ejus in modum coronæ cingebant David et viros ejus, ut caperent eos.

2 Samuel 14:13Dixitque mulier: Quare cogitasti hujuscemodi rem contra populum Dei, et locutus est rex verbum istud, ut peccet, et non reducat ejectum suum?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ii Samuelis 12:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Samuelis 12:6Ii Samuelis 12Ii Samuelis 12:8 →