The Bible Software
bible.software2 Samuel2 Samuel 13 › 2 Samuel 13:15

2 Samuel 13:15

Et exosam eam habuit Amnon odio magno nimis: ita ut majus esset odium quo oderat eam, amore quo ante dilexerat. Dixitque ei Amnon: Surge, et vade. + 13.15 Et exosam eam habuit, etc. Et nos admissum facinus odio habeamus, magis quam ante perpetrationem dilexeramus, et ob hoc citius consequemur veniam, si tamen in alio vitio denuo non offendamus sicut Amnon: qui quia post incestum ebrietatem non vitavit, ob hoc mortem non evasit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then Amnon hated her exceedingly; so that the hatred wherewith he hated her was greater than the love wherewith he had loved her. And Amnon said unto her, Arise, be gone.

In Context

14Noluit autem acquiescere precibus ejus, sed prævalens viribus oppressit eam, et cubavit cum ea. + 13.14 Oppressit. RAB. Incestus Amnon majoris filii David in sorore sua Thamar et parricidium Absalon in Amnon fratre, monet nos ut semper caute agamus, ne vitia in nobis dominentur; et princeps peccati qui falsam pacem periclitantibus spondet nos imparatos inveniens de improviso trucidet. Absalon enim pater pacis vel patris pax interpretatur, Amnon donans, Thamar amaritudo. Qui enim membra sua donat libidini, et servit iniquitati ad iniquitatem, in peccati amaritudinem cadit, licet inimicus se quasi patrem pacis ostendat, et prospera pro talibus factis promittat. Necesse est enim ut cito ad pœnitentiam redeamus, ne forte diabolus per malignos spiritus in necem nostram conspiret, et morti perpetuæ tradat.

16Quæ respondit ei: Majus est hoc malum quod nunc agis adversum me, quam quod ante fecisti, expellens me. Et noluit audire eam:

Read all of 2 Samuel 13

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Samuel 13:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Samuel 13:142 Samuel 132 Samuel 13:16 →