Ii Samuelis 14:12
Dixit ergo mulier: Loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum. Et ait: Loquere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 18:27Respondensque Abraham, ait: Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. + 18.27 Loquar ad Dominum, etc. GREG. lib. XVIII Moral., c. 33 Mystice. Sancti quanto magis divinitatis interna prospiciunt, tanto magis se nihil esse conspiciunt. Nusquam legitur Abraham se cinerem et pulverem professum esse, nisi cum meruit Dei locutionem habere. Et ait: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis, etc. Fortasse enim aliquid se esse crederet, si veram essentiam, quæ super ipsum est, non sensisset. Unde et David exclamat: Memento, Domine, quoniam pulvis sum Psal. 10, etc. Moraliter. Quosdam per tumorem sensus non elevat, sed per misericordiæ opera; quidam dum se terrenis abundare conspiciunt, veras divitias non requirunt, et æternum regnum non amant, quia temporalia sufficere putant. Non est ergo sensus in crimine, sed affectus. Cuncta enim quæ Deus condidit bona sunt. Sed qui bonis male utitur, hic agit ut per edacitatis ingluviem eo, quo vivere debuit, pane moriatur. Pauper ad requiem Lazarus venerat, superbum divitem cruciabant tormenta Luc. 16: dives tamen Abraham fuerat, qui Lazarum in sinu tenebat. Ait tamen: Loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis, etc. Quid divitias suas æstimabat, qui seipsum pulverem cineremque putabat? Aperte cernimus in quo loco se posuerat, qui se pulverem et cinerem, etiam cum Deo loqueretur, æstimabat. Qua ergo pœna feriendi sunt, qui ad summa non proficiunt et de minimis se extollunt?
Genesis 44:18Accedens autem propius Judas, confidenter ait: Oro, domini mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo: tu es enim post Pharaonem
2 Samuel 20:17Qui cum accessisset ad eam, ait illi: Tu es Joab? Et ille respondit: Ego. Ad quem sic locuta est: Audi sermones ancillæ tuæ. Qui respondit: Audio.
Jeremiah 12:1[Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum: verumtamen justa loquar ad te: Quare via impiorum prosperatur; bene est omnibus qui prævaricantur et inique agunt? + 12.1 Justus quidem, etc. HIER. Contra omnes inique agentes disputatio est, sicut in illo Psalmista: Quam bonus Isræl Deus his qui recti sunt Psal. 72., etc. Sed præcipue contra hæreticos.