The Bible Software
bible.software › Ii Samuelis › Ii Samuelis 14 › Ii Samuelis 14:19

Ii Samuelis 14:19

Et ait rex: Numquid manus Joab tecum est in omnibus istis? Respondit mulier, et ait: Per salutem animæ tuæ, domine mi rex, nec ad sinistram, nec ad dexteram est ex omnibus his quæ locutus est dominus meus rex: servus enim tuus Joab, ipse præcepit mihi, et ipse posuit in os ancillæ tuæ omnia verba hæc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the king said, Is not the hand of Joab with thee in all this? And the woman answered and said, As thy soul liveth, my lord the king, none can turn to the right hand or to the left from ought that my lord the king hath spoken: for thy servant Joab, he bade me, and he put all these words in the mouth of thine handmaid:

In Context

18Et respondens rex, dixit ad mulierem: Ne abscondas a me verbum quod te interrogo. Dixitque ei mulier: Loquere, domine mi rex.

20Ut verterem figuram sermonis hujus, servus tuus Joab præcepit istud: tu autem, domine mi rex, sapiens es, sicut habet sapientiam angelus Dei, ut intelligas omnia super terram.

Read all of Ii Samuelis 14

Cross References

Exodus 4:15Loquere ad eum, et pone verba mea in ore ejus: et ego ero in ore tuo, et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis. + 4.15 Et ego ero in ore tuo et in ore illius, etc. ORIG. Non solum Mosi promittitur aperiri os a Domino, sed et Aaron. Dicitur enim: Ego aperiam os tuum et os illius, et instruam vos quæ faciatis.

Deuteronomy 5:32Custodite igitur et facite quæ præcepit Dominus Deus vobis: non declinabitis neque ad dexteram, neque ad sinistram:

Joshua 1:7Confortare igitur, et esto robustus valde, ut custodias, et facias omnem legem, quam præcepit tibi Moyses servus meus: ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quæ agis.

1 Samuel 17:55Eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra Philisthæum, ait ad Abner principem militiæ: De qua stirpe descendit hic adolescens, Abner? Dixitque Abner: Vivit anima tua, rex, si novi. + 17.55 De qua. AUG. Quod Saul et Abner ignorant David apud eos diutius commoratum, fecit barba, quæ adolescenti creverat dum absens fuerat. Vivit. RAB. Huic simile est illud: Benedixit Naboth Deo et regi. Quia non vivat anima tua, rex, si novi, vel videam mortem tuam si novi. Si quoque conjunctio aliquando pro non ponitur, secundum illud: Si introibunt in requiem meam Psal. 92., id est, non introibunt, unde patet sic exponi: Si novi, id est, non novi.

1 Samuel 25:26Nunc ergo, domine mi, vivit Dominus, et vivit anima tua, qui prohibuit te ne venires in sanguinem, et salvavit manum tuam tibi: et nunc fiant sicut Nabal inimici tui, et qui quærunt domino meo malum.

2 Samuel 3:29et veniat super caput Joab, et super omnem domum patris ejus: nec deficiat de domo Joab fluxum seminis sustinens, et leprosus, et tenens fusum, et cadens gladio, et indigens pane. + 3.29 Fluxum seminis. Juxta litteram videtur imprecari effluentiam libidinis, lepræ plagam, effeminationem, inimici subjacere gladio, mendicare. Tenens fusum. AUG. Per ambitum verborum notantur qui fallaciam suam defendere nituntur. Cadens. Qui gladio percutit gladio peribit Matth. 26.. Hæretici gladio oris perfodiunt, prius gladio impietatis confossi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ii Samuelis 14:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Samuelis 14:18Ii Samuelis 14Ii Samuelis 14:20 →