Ii Samuelis 14:26
Et quando tondebat capillum (semel autem in anno tondebatur, quia gravabat eum cæsaries), ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis, pondere publico.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
27Nati sunt autem Absalom filii tres, et filia una nomine Thamar, elegantis formæ.
Cross References
Genesis 23:16Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatæ monetæ publicæ. + 23.16 Quod cum audisset, etc. HIER., de locis Hebr. In Hebræo, sicut posuimus, etc., usque ad cum etiam reprehendatur, qui invitus acceperit.
2 Samuel 18:9Accidit autem ut occurreret Absalom servis David, sedens mulo: cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhæsit caput ejus quercui: et illo suspenso inter cælum et terram, mulus cui insederat, pertransivit. + 18.9 Accidit autem ut occurreret Absalom servis David sedens mulo. RAB. Absalom mulo fugiens in quercu per cæsariem capitis suspensus est, etc., usque ad in dispersionem gentium pertranseunt, ipsi principatum pariter et populum amiserunt.
Ezekiel 44:20Caput autem suum non radent, neque comam nutrient: sed tondentes attondent capita sua.
1 Corinthians 11:14Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi: + 11.14 Si comam, etc. Coma Samuelis et prophetarum pro velamine veteris legis, in revelatione Evangelii deponitur: unde cum transieris ad Christum, auferetur velamen.