Ii Samuelis 15:14
Et ait David servis suis qui erant cum eo in Jerusalem: Surgite, fugiamus: neque enim erit nobis effugium a facie Absalom: festinate egredi, ne forte veniens occupet nos, et impellat super nos ruinam, et percutiat civitatem in ore gladii.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Venit igitur nuntius ad David, dicens: Toto corde universus Israël sequitur Absalom.
Cross References
2 Samuel 12:11Itaque hæc dicit Dominus: Ecce ego suscitabo super te malum de domo tua, et tollam uxores tuas in oculis tuis, et dabo proximo tuo: et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis hujus.
2 Samuel 19:10Absalom autem, quem unximus super nos, mortuus est in bello: usquequo siletis, et non reducitis regem?
Psalms 3:1Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui. + 3.1 Psalmus, AUG. de passione et resurrectione Christi: Filius Judas a quo fugit, cum illo discedente cum cæteris in montem secessit; vel potius cum mentem ejus sapientia Dei deseruit, ut totus esset diaboli, quæ desertio fuga propter celeritatem dicitur. Unde: Quod facis, fac citius Joan. 13.. Cui Christus pacem exhibuit, ut et David filio iniquo, unde pax patris dicitur: Judas vero ut Absalon suspensus interiit. Proponit duas partes oppositas. Vox Christi quasi admirantis, cum ad salvandum venit: Domine, quid, etc. 1
Psalms 55:3Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me. 1
Psalms 137:5Et cantent in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini; + 137.5 Magna est gloria. ID. Si humiles sunt, hoc amant et cantant, nam si se extulerint, timeant quod sequitur. Quoniam excelsus Dominus. Humilia respicit. CASS. Non est hic humana conditio, ubi humilis despicitur, superbus respicitur; sed Dominus humiles respicit. Alta a longe cognoscit. AUG. Non hoc agit superbus, etc., usque ad lugentes hunc incolatum, unde subditur. 1
Matthew 11:12A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. + 11.12 A diebus Joannis. Apostolos Dominus ad oves quæ perierunt domus Isræl ire jusserat, ut ad regnum reducerentur. Sed hæc prædicatio ad profectum publicanorum et peccatorum versa est qui crediderunt. Cæterum Joanni a plebe non creditur, Christi opera non auctorisantur, quia crux est scandalo. Jam prophetia cessat, jam lex expletur; Christus aliis prædicatur, et ab aliis recipitur: sui respuunt, inimici accipiunt. Itaque regnum cœlorum vim patitur, quia gloria Isræl patribus debita, a prophetis nuntiata, a Christo oblata, fide gentium occupatur et rapitur. Vel a diebus Joannis, qui præsentiam prædicavit, qua peccator reviviscit: et non ante, quia lex pœnam intulit et non per pœnitentiam vivificavit. Patria cœlestis vim patitur dum peccator ad eam quasi in alienum locum intrat per pœnitentiam. Grandi violentia est in terra nasci et cœlum capere, et habere per virtutem quod non possumus per naturam.