Ii Samuelis 15:24
Venit autem et Sadoc sacerdos, et universi Levitæ cum eo, portantes arcam fœderis Dei: et deposuerunt arcam Dei. Et ascendit Abiathar, donec expletus esset omnis populus qui egressus fuerat de civitate. + 15.24 Et deposuerunt arcam, etc. Ut ab Abiathar sacerdote consuleretur Deus, quo deberet ire David.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 4:15Cumque involverint Aaron et filii ejus sanctuarium et omnia vasa ejus in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta: et non tangent vasa sanctuarii, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo fœderis: + 4.15 Tunc intrabunt filii Caath. ORIG., hom. 4. Qui licet non sint sacerdotes, etc., usque ad cujus hæreditatem præstabit nobis Dominus noster Jesus Christus.
Joshua 3:3et clamare cœperunt: Quando videritis arcam fœderis Domini Dei vestri, et sacerdotes stirpis Leviticæ portantes eam, vos quoque consurgite, et sequimini præcedentes: + 3.3 Cum videritis arcam testimonii Dei nostri, et sacerdotes, et Levitas portantes eam, etc. AUG., quæst, 3 in Josue. Longe jussum est arcam præcedere, etc., usque ad nube subtracta, tanquam velamine ablato. Præcedite populum. ORIG., hom. 4. Per sacerdotes deducitur populus, et iter agit ad terram repromissionis magisterio sacerdotum. Et infra: Ipsi enim sunt qui edocent populum exire de Ægypto, de erroribus scilicet mundi, et transire per eremum vastam, id est, tentationum genera diversa transcurrere.
Joshua 3:15Ingressisque eis Jordanem, et pedibus eorum in parte aquæ tinctis (Jordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat), + 3.15 Messis impleverat. LXX: Sicut in diebus messis tritici. Hoc incredibile videtur regionibus nostris, ibi autem sicut perhibent qui noverunt in initio veris est messis tritici: tunc autem ille fluvius redundat et impletur amplius quam per hiemem.
Joshua 6:4Septimo autem die, sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in jubilæo, et præcedant arcam fœderis: septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis.
1 Samuel 4:3Et reversus est populus ad castra: dixeruntque majores natu de Israël: Quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthiim? afferamus ad nos de Silo arcam fœderis Domini, et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum.
1 Samuel 22:20Evadens autem unus filius Achimelech filii Achitob, cujus nomen erat Abiathar, fugit ad David,