Ii Samuelis 15:31
Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in conjuratione cum Absalom: dixitque David: Infatua, quæso, Domine, consilium Achitophel.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 15:12Accersivit quoque Absalom Achitophel Gilonitem consiliarium David, de civitate sua Gilo. Cumque immolaret victimas, facta est conjuratio valida, populusque concurrens augebatur cum Absalom.
2 Samuel 17:5Ait autem Absalom: Vocate Chusai Arachiten, et audiamus quid etiam ipse dicat.
2 Samuel 17:14Dixitque Absalom, et omnes viri Israël: Melius est consilium Chusai Arachitæ, consilio Achitophel: Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum. + 17.14 Absalom. Alii Absalom Judam traditorem accipiunt, quem Christus pertulit tanquam ejus cogitationes ignoraverit, et convivium participavit ei, in quo corporis et sanguinis figuram discipulis commendavit. In ipsa vero traditione ab ipso osculum accepit, ideo Absalom pax pacis dicitur, quia pacem pater habuit quam ille non habuit. Achitophel. RAB. Qui recedens a David, etc., usque ad sicut Achitophel in propria domo suspendio interiit, qui in aliena vitæ David insidiatus est. Qui enim fodit foveam, incidit in eam. Et insidiis suis capientur iniqui Prov. XI; 25.. Chusai. ID. Arachites antiquus amicus David, etc., usque ad ut convertantur beneficiorum occasione. ID. Quod autem Jonathan, qui interpretatur columbæ domum, et Achimaas frater ejus, ad explorandum factum Absalom et David renuntiandum decreti fugientes Absalom, etc., usque ad et homines a persecutione hostis protecti liberantur.
Job 5:12qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant; + 5.12 Qui dissipat cogitationes. IDEM. Cum reprobi cogitent mala, Deus aliquando ne contra bonos prævaleant, vires tollit, ut effectu careant operis, et apud Deum conscientia rei sint.
Psalms 3:1Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui. + 3.1 Psalmus, AUG. de passione et resurrectione Christi: Filius Judas a quo fugit, cum illo discedente cum cæteris in montem secessit; vel potius cum mentem ejus sapientia Dei deseruit, ut totus esset diaboli, quæ desertio fuga propter celeritatem dicitur. Unde: Quod facis, fac citius Joan. 13.. Cui Christus pacem exhibuit, ut et David filio iniquo, unde pax patris dicitur: Judas vero ut Absalon suspensus interiit. Proponit duas partes oppositas. Vox Christi quasi admirantis, cum ad salvandum venit: Domine, quid, etc. 1
Psalms 55:10tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es. + 55.10 In quacunque die, etc. CASS. Sive in pueritia, sive in media ætate, sive in fine vitæ. Mira clementia, quæ quodlibet tempus conversionis nostræ exspectat, et quandocunque rogatur, indulget! Deus meus es, tu. AUG. Etsi omnium, meus proprie, qui mihi subvenis, quem colo et amo. Alii alieni sunt. 1