bible.software › Ii Samuelis › Ii Samuelis 16 › Ii Samuelis 16:14
Ii Samuelis 16:14
Venit itaque rex, et universus populus cum eo lassus, et refocillati sunt ibi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the king, and all the people that were with him, came weary, and refreshed themselves there.
In Context
13Ambulabat itaque David et socii ejus per viam cum eo. Semei autem per jugum montis ex latere contra illum gradiebatur, maledicens, et mittens lapides adversum eum, terramque spargens. + 16.13 Semei autem. RAB. Hic est Nabath pater Jeroboam secundum Hebræos, qui filius Jemini dicitur, et in zelo domus Saul maledicit David. Nomen vero avi ejus Jemini fuit. Ipse Semei ex tribu Ephraim filii Joseph exstitit, unde dicit ad David: Primus veni hodie de omni tribu Joseph. Sed Semei, ut superius legitur, de cognatione Saul fuit. Saul vero de Benjamin. In Esdra Semei filius Cis legitur, quia et Cis et Gera vocabatur, pater ejus filius Jemini, id est Benjamin hic legitur; sed de tribu Joseph primus venisse dicitur, quia in tribu Joseph habitavit.
15Absalom autem et omnis populus ejus ingressi sunt Jerusalem, sed et Achitophel cum eo. + 16.15 Achitophel. RAB. Interpretatur ruina fratris. Judas de ruina Christi agens, consilium dedit Judæis adversus Christum, uterque suspendio interiit.
Read all of Ii Samuelis 16
Cross References
2 Samuel 17:2Et irruens super eum (quippe qui lassus est, et solutis manibus), percutiam eum: cumque fugerit omnis populus qui cum eo est, percutiam regem desolatum.
This Verse In Other Editions
Study Ii Samuelis 16:14