Ii Samuelis 16:5
Venit ergo rex David usque Bahurim: et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul, nomine Semei, filius Gera: procedebatque egrediens, et maledicebat,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 22:28Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices. + 22.28 Diis non detrahes, etc. AUG., quæst, 86 in Exod. Quæritur quos dixerit deos, etc., usque ad vel latriæ obsequiis honorari.
2 Samuel 3:16Sequebaturque eam vir suus, plorans usque Bahurim: et dixit ad eum Abner: Vade, et revertere. Qui reversus est.
2 Samuel 17:18Vidit autem eos quidam puer, et indicavit Absalom: illi vero concito gradu ingressi sunt domum cujusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo: et descenderunt in eum.
2 Samuel 19:17cum mille viris de Benjamin, et Siba puer de domo Saul: et quindecim filii ejus, ac viginti servi erant cum eo: et irrumpentes Jordanem, ante regem
2 Samuel 19:22Et ait David: Quid mihi et vobis, filii Sarviæ? cur efficimini mihi hodie in satan? ergone hodie interficietur vir in Israël? an ignoro hodie me factum regem super Israël? + 19.22 Quid mihi. Timebat David si interficeretur Semei, quod reliqui qui similiter regem offenderant, nollent eum sibi facere regem.
1 Kings 2:8Habes quoque apud te Semei filium Gera filii Jemini de Bahurim, qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad castra: sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Jordanem, et juravi ei per Dominum, dicens: Non te interficiam gladio: