The Bible Software
bible.softwareIi SamuelisIi Samuelis 17 › Ii Samuelis 17:10

Ii Samuelis 17:10

Et fortissimus quisque, cujus cor est quasi leonis, pavore solvetur: scit enim omnis populus Israël fortem esse patrem tuum, et robustos omnes qui cum eo sunt. + 17.10 Et fortissimus. HIERON. In Hebræo: Fortissimus ipse cujus est cor quasi leo pavore solvetur, subaudis non fortissimus iste David intelligitur. Unde: Scit enim. ISID. in lib. I Reg. Secundum allegoriam considerare oportet, etc., usque ad a cujus facie fugit Christus quando eam deseruit et ad gentes transiit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he also that is valiant, whose heart is as the heart of a lion, shall utterly melt: for all Israel knoweth that thy father is a mighty man, and they which be with him are valiant men.

In Context

9Forsitan nunc latitat in foveis, aut in uno, quo voluerit, loco: et cum ceciderit unus quilibet in principio, audiet quicumque audierit, et dicet: Facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom.

11Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium. Congregetur ad te universus Israël, a Dan usque Bersabee, quasi arena maris innumerabilis: et tu eris in medio eorum.

Read all of Ii Samuelis 17

Cross References

Genesis 49:9Catulus leonis Juda: ad prædam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna: quis suscitabit eum? + 49.9 Catulus leonis Juda: ad prædam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, etc. ISID. Vel catulus leonis in somno requievit, quia non necessitate, sed potestate. Unde: Potestatem habeo ponendi animam meam, et nemo tollit eam a me, sed ego pono eam Joan. 10. Quod vero addit, et ut catulus leonis, inde enim mortuus unde natus. Aiunt physici quod catulus leonis, cum fuerit natus, tribus diebus dormit et tribus noctibus. Deinde patris fremitu tremefactus cubilis locus excitat dormientem: Christus quoque in cubili sepulcri tribus noctibus jacens, somnium mortis implevit. Bene ergo Christus ut leo requievit, qui non solum mortis acerbitatem, sed et imperium vicit, et ut catulus leonis, quia die tertia resurrexit. Unde additur. Quis suscitabit eum? etc. Nullus, subaudi, nisi ipse qui ait Joan. 2: Solvite templum hoc et in triduo resuscitabo illud.

Numbers 24:8Deus eduxit illum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Devorabunt gentes hostes illius, ossaque eorum confringent, et perforabunt sagittis. + 24.8 Eduxit illum de. Deus eduxit eum ex Ægypto post mortem scilicet Herodis, unde: Ex Ægypto vocavi Filium Osee. 11.. Quod ex hoc loco videtur assumptum et Evangelio insertum vel de Osee propheta. Post mortem Herodis, vel, de sæculo, eduxit illum Pater ad semetipsum, ut viam faceret eis qui de hoc mundo ascensuri erant ad Deum. Cujus fortitudo similis, etc. Omnia enim dæmonum regna dejiciens, unum suum regnum quasi vere unicornis fundavit in gloria: cornu enim regnum significat. Devorabunt gentes, etc. ORIG., ubi supra. Edet gentes inimicorum suorum, et crassitudines illorum medullabit, etc. Gentes scilicet, etc., usque ad qui intelligibilis et sanctus est, et unus et multiplex dicitur et subtilis. Et perforabunt sagittis. LXX: Et jaculis suis sagittabunt inimicum. Christus enim verbis suis vicit diabolum Matth. 4., et omnes contradicentes superat et confringit: omnis enim qui peccat, inimicus ejus est, dum peccat; si autem verbis Dei confixus peccata sua agnoscens compungatur, et ad pœnitentiam conversus, jaculis ejus confixus dicitur.

Joshua 2:9Novi quod Dominus tradiderit vobis terram: etenim irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terræ.

1 Samuel 18:17Dixitque Saul ad David: Ecce filia mea major Merob: ipsam dabo tibi uxorem: tantummodo esto vir fortis, et præliare bella Domini. Saul autem reputabat, dicens: Non sit manus mea in eum, sed sit super eum manus Philisthinorum. + 18.17 Dixitque. ISID. in lib. Reg., tom. 5, cap. 11. Saul callidus simulator studuit alligare David Michol filiæ suæ, etc., usque ad locutionis tranquillitate revocetur.

2 Samuel 23:20Et Banaias filius Jojadæ viri fortissimi, magnorum operum, de Cabseel. Ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis. + 23.20 Et Bana. Qui erat magister de Capseel, id est, de congregatione Dei in Cerethi et Pheleti, qui interpretantur occidentes et vivificantes. Ipse percussit quos Paralipomenon duos Ariel Moab nominat. Hi ergo viri fortissimi fuerunt in regno Moab, unde et leones dicuntur. Ariel enim leo Dei interpretatur. In media. Josephus hic apertius dicit quid fuerit, scilicet, cisterna nimis profunda, tempore hyemis nivis aggere coæquata. In hanc leo inscius decidit, et conclusus grandi rugitu clamavit. Banaias vero qui cum cæteris ad spectaculum venit, in cisternam desiliit, et leonem interfecit. Banaias, qui interpretatur ædificator Dominus, Christum significat, qui Ecclesiam ædificat. Unde Paulus: Dei ædificatio estis. Hic in tempore nivis et frigoris, cum scilicet gratia Christi mundo resplenduit, et frigus charitatis homines refrigeravit, leonem, id est, diabolum interfecit. Hebræus vero hunc leonem Moab intelligit, qui in medio cisternæ, id est, in domo Domini, ubi tenebat cornua altaris, occisus est. Altare vero cisterna dicitur, quia sicut aqua cisternæ abluit et mundat, ita sanctuarium Domini purgat peccata. In diebus nivis, quia per mortem expiavit peccatum. Unde: Lavabis me, quod impletum est in medio cisternæ; et super nivem dealbabor, quod impletum est in eo quod ait diebus nivis.

Song of Solomon 3:7En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israël, + 3.7 En lectulum. Priori amice miranti respondet gentilitas determinans, quo ascendat, quia scilicet ad lectulum, et per quid ascendat, quia scilicet media fercula sunt charitate constrata, et probat se in eamdem sponsi dilectionem accessisse, in qua prior est: quia similiter habet nuptialem apparatum, et prædicatores habet, quos Deus ad nos non misisset, nisi eos præelegisset. En lectulum. Lectulus veri pacifici, æterna beatitudo, in qua rex cum sanctis quiescit, ad quem Ecclesia per desertum partim quotidie pervenit, tandem perfecte perveniet. Vel etiam lectulus Dei est in præsenti quieta conversatio sanctorum. Utrumque lectum ambiunt fortissimi: quia et præsentem quietem, et pacem Ecclesiæ prædicatores contra incursus tuentur, et internam patriæ cœlestis quietem quique perfectiores fixa intentione speculantur. Isræl. Id est vir videns Deum, quo nomine juste vocantur omnes, qui ad divinæ visionis gaudia tendunt. Inter quos fortissimi sunt, qui vel cœlestis dono speculationis sublimantur, vel prædicationis ministerium suscipiunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ii Samuelis 17:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Samuelis 17:9Ii Samuelis 17Ii Samuelis 17:11 →