Ii Samuelis 17:20
Cumque venissent servi Absalom in domum, ad mulierem dixerunt: Ubi est Achimaas et Jonathas? Et respondit eis mulier: Transierunt festinanter, gustata paululum aqua. At hi qui quærebant, cum non reperissent, reversi sunt in Jerusalem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19Tulit autem mulier, et expandit velamen super os putei, quasi siccans ptisanas: et sic latuit res.
Cross References
Exodus 1:19Quæ responderunt: Non sunt Hebreæ sicut ægyptiæ mulieres: ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt. + 1.19 Quæ responderunt, etc. AUG. in Gen., tom. 3. Quæritur utrum talia mendacia approbata sint auctoritate divina, etc., usque ad quorum autem jam conversatio in cœlis est, non eos æstimo linguæ modum circa veritatem falsitatemque exemplo obstetricum debere informare. GREG., Moral., lib. 38, cap. 2, 3. Summopere cavendum est mendacium, etc., usque ad parcendo enim conatæ sunt infantium vitam tegere, mentiendo, suam. AUG., in lib. de Locutionibus in Exod., tom. 3. Et quia timuerunt obstetrices Deum, etc., usque ad ut ad ipsam domum faciendam pertinere videatur, quod consequenter a Laban merces statuenda proponitur.
Joshua 2:4Tollensque mulier viros, abscondit, et ait: Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam unde essent:
Judges 4:20Dixitque Sisara ad eam: Sta ante ostium tabernaculi: et cum venerit aliquis interrogans te, et dicens: Numquid hic est aliquis? respondebis: Nullus est.
1 Samuel 21:2Et ait David ad Achimelech sacerdotem: Rex præcepit mihi sermonem, et dixit: Nemo sciat rem propter quam missus es a me, et cujusmodi præcepta tibi dederim: nam et pueris condixi in illum et illum locum.
2 Samuel 15:34si autem in civitatem revertaris, et dixeris Absalom: Servus tuus sum, rex: sicut fui servus patris tui, sic ero servus tuus: dissipabis consilium Achitophel.