Ii Samuelis 18:17
Et tulerunt Absalom, et projecerunt eum in saltu, in foveam grandem, et comportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis: omnis autem Israël fugit in tabernacula sua.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 8:29regem quoque ejus suspendit in patibulo usque ad vesperam et solis occasum. Præcepitque Josue, et deposuerunt cadaver ejus de cruce: projeceruntque in ipso introitu civitatis, congesto super eum magno acervo lapidum, qui permanet usque in præsentem diem. + 8.29 Regem. ID., homil. 8. Rex Hai in ligno gemino suspenditur, etc., usque ad de diabolo autem ait: Novissimus inimicus destruetur mors, etc. I Cor. 15. ID. LXX: In gemino ligno, hoc est lignum scientiæ boni et mali, etc., usque ad Ipse est novissimus Adam in spiritu vivificante.
2 Samuel 19:5Ingressus ergo Joab ad regem in domum, dixit: Confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum, qui salvam fecerunt animam tuam, et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum, et animam uxorum tuarum, et animam concubinarum tuarum.
2 Samuel 19:9Omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israël, dicens: Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum; ipse salvavit nos de manu Philisthinorum: et nunc fugit de terra propter Absalom.
2 Samuel 20:22Ingressa est ergo ad omnem populum, et locuta est eis sapienter: qui abscissum caput Seba filii Bochri projecerunt ad Joab. Et ille cecinit tuba, et recesserunt ab urbe, unusquisque in tabernacula sua: Joab autem reversus est Jerusalem ad regem. + 20.22 Qui abscissum. ID. Reditus populi ad David post interfectionem Absalon, etc., usque ad id est Christum Filium Dei rediit
Proverbs 10:7Memoria justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescet. + 10.7 Memoria. In hac vita boni bonos, etc., usque ad et ignis eorum non exstinguetur.