2 Samuel 18:2
et dedit populi tertiam partem sub manu Joab, et tertiam partem sub manu Abisai filii Sarviæ fratris Joab, et tertiam partem sub manu Ethai, qui erat de Geth. Dixitque rex ad populum: Egrediar et ego vobiscum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
1Igitur considerato David populo suo, constituit super eos tribunos et centuriones,
Cross References
Judges 7:19Ingressusque est Gedeon, et trecenti viri qui erant cum eo, in partem castrorum, incipientibus vigiliis noctis mediæ: et custodibus suscitatis, cœperunt buccinis clangere, et complodere inter se lagenas.
1 Samuel 11:11Et factum est, cum dies crastinus venisset, constituit Saul populum in tres partes: et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit Ammon usque dum incalesceret dies: reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter. + 11.11 Dispersi sunt. Quia congregatio pravorum, charitatis et fidei unitate non jungitur, abinvicem dissensione separatur; unde: Inimici tui, Domine, peribunt et dispergentur Psal. 91..
2 Samuel 10:7Quod cum audisset David, misit Joab et omnem exercitum bellatorum.
2 Samuel 10:10reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo, qui direxit aciem adversus filios Ammon.
2 Samuel 17:11Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium. Congregetur ad te universus Israël, a Dan usque Bersabee, quasi arena maris innumerabilis: et tu eris in medio eorum.
2 Samuel 23:18Abisai quoque frater Joab filius Sarviæ, princeps erat de tribus: ipse est qui levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit: nominatus in tribus,