Ii Samuelis 19:35
Octogenarius sum hodie: numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum? aut delectare potest servum tuum cibus et potus? vel audire possum ultra vocem cantorum atque cantatricum? quare servus tuus sit oneri domino meo regi?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
34Et ait Berzellai ad regem: Quot sunt dies annorum vitæ meæ, ut ascendam cum rege in Jerusalem?
36Paululum procedam famulus tuus ab Jordane tecum: non indigeo hac vicissitudine,
Cross References
Exodus 12:4Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suæ, juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni.
2 Samuel 15:33Et dixit ei David: Si veneris mecum, eris mihi oneri:
Nehemiah 7:67absque servis et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti triginta septem, et inter eos cantores et cantatrices, ducenti quadraginta quinque.
Job 12:11Nonne auris verba dijudicat? et fauces comedentis, saporem? + 12.11 Nonne auris verba dijudicat. Ex istis corporalibus, etc., usque ad et quod vos scitis, mihi per intimum amorem medullitus sapit.
Ecclesiastes 2:8coacervavi mihi argentum et aurum, et substantias regum ac provinciarum; feci mihi cantores et cantatrices, et delicias filiorum hominum, scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda; + 2.8 Substantias regum. ID. Dogmata philosophorum, etc., usque ad et prudentias prudentium reprobat. Feci mihi cantores. Cantor, etc., usque ad, Cantores et cantatrices, uterque sexus me oblectaret. Delicias filiorum hominum. Sapientiam scilicet, quæ, sicut paradisus, poma habet varia et multiplices voluptates. De qua Psalmista: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui Psal. 36.. Et, Torrente voluptatis tuæ potabis eos Psal. 35..
Isaiah 5:11Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino æstuetis ! + 5.11 Væ qui consurgitis. Quasi diceret: Captivitas imminet, etc., usque ad non intelligunt in se opera Domini.