Ii Samuelis 19:42
Et respondit omnis vir Juda ad viros Israël: Quia mihi propior est rex: cur irasceris super hac re? numquid comedimus aliquid ex rege, aut munera nobis data sunt?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 8:1Dixeruntque ad eum viri Ephraim: Quid est hoc quod facere voluisti, ut nos non vocares, cum ad pugnam pergeres contra Madian? jurgantes fortiter, et prope vim inferentes.
2 Samuel 5:1Et venerunt universæ tribus Israël ad David in Hebron, dicentes: Ecce nos os tuum et caro tua sumus. + 5.1 Et venerunt. RAB. Sic omnes gentes conveniunt ad Christum, et quasi blandiendo dicunt: Os tuum et caro tua sumus: cum in illo incarnationem quam ex nostra natura in virginis utero suscepit, diligunt et venerantur.
1 Chronicles 2:3Filii Juda: Her, Onan, et Sela: hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum.