Ii Samuelis 20:12
Amasa autem conspersus sanguine jacebat in media via. Vidit hoc quidam vir, quod subsisteret omnis populus ad videndum eum, et amovit Amasam de via in agrum, operuitque eum vestimento, ne subsisterent transeuntes propter eum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Amoto ergo illo de via, transibat omnis vir sequens Joab ad persequendum Seba filium Bochri.
Cross References
2 Samuel 17:25Amasam vero constituit Absalom pro Joab super exercitum: Amasa autem erat filius viri qui vocabatur Jetra de Jezraëli, qui ingressus est ad Abigail filiam Naas, sororem Sarviæ, quæ fuit mater Joab.