2 Samuel 21:19
Tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philisthæos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius Bethlehemites Goliath Gethæum, cujus hastile hastæ erat quasi liciatorium texentium. + 21.19 Tertium. RAB. Josephus de tertio prælio ita dicit, etc., usque ad Adeodatum appellaverit vel quemlibet alium etiam, incertum est. Quartum, Goliath iteratur, quod egit David primitus tempore Saulis. Nam in Paralipomenis non nisi tertio principaliter pugnasse contra Philisthæos legitur. RAB. Quatuor bella David et servorum ejus, etc., usque ad unde: Vana salus hominum. In Deo faciemus virtutem, et ipse ad nihilum reducit tribulantes nos Psal. 107.. Bethlehemites, etc. Quia Nœmi et Ruth ex quibus ortus est, tempore ubertatis reversæ sunt in Bethlehem, et quia causa panis Ruth nota est, locus ille Domus panis vocatus est. Vel quia Nœmi cum nuru illuc reversa panis abundantiam in domo Booz consecuta est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 17:7Hastile autem hastæ ejus erat quasi liciatorium texentium: ipsum autem ferrum hastæ ejus sexcentos siclos habebat ferri: et armiger ejus antecedebat eum.
1 Chronicles 11:26Porro fortissimi viri in exercitu, Asahel frater Joab, et Elchanan filius patrui ejus de Bethlehem,