Ii Samuelis 22:26
Cum sancto sanctus eris, et cum robusto perfectus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
27Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.
Cross References
Matthew 5:7Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur. + 5.7 Beati misericordes. Misericordia nascitur de præcedentibus, quia si præcesserit vera humilitas et animus mansuescat, et suos et aliorum casus fleat, et justitiam esuriat, post nascitur vera misericordia. Tunc enim miserias alienas faciet suas et pro viribus juvabit: et si juvandi facultas deest, compassio non deerit: Estote misericordes sicut et Pater vester misericors est Luc. 6., id est, ad hoc misereamini ad quod et Deus, ut bonitas redundet in omnibus: misericordia sine justitia remissio et tepiditas; justitia sine misericordia severitas et austeritas dicitur.