Ii Samuelis 22:44
Salvabis me a contradictionibus populi mei; custodies me in caput gentium: populus quem ignoro serviet mihi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
43Delebo eos ut pulverem terræ; quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam.
45Filii alieni resistent mihi; auditu auris obedient mihi.
Cross References
Deuteronomy 28:13Constituet te Dominus in caput, et non in caudam: et eris semper supra, et non subter: si tamen audieris mandata Domini Dei tui quæ ego præcipio tibi hodie, et custodieris et feceris,
2 Samuel 5:1Et venerunt universæ tribus Israël ad David in Hebron, dicentes: Ecce nos os tuum et caro tua sumus. + 5.1 Et venerunt. RAB. Sic omnes gentes conveniunt ad Christum, et quasi blandiendo dicunt: Os tuum et caro tua sumus: cum in illo incarnationem quam ex nostra natura in virginis utero suscepit, diligunt et venerantur.
2 Samuel 18:6Itaque egressus est populus in campum contra Israël, et factum est prælium in saltu Ephraim.
2 Samuel 19:14Et inclinavit cor omnium virorum Juda quasi viri unius: miseruntque ad regem, dicentes: Revertere tu, et omnes servi tui.
2 Samuel 20:22Ingressa est ergo ad omnem populum, et locuta est eis sapienter: qui abscissum caput Seba filii Bochri projecerunt ad Joab. Et ille cecinit tuba, et recesserunt ab urbe, unusquisque in tabernacula sua: Joab autem reversus est Jerusalem ad regem. + 20.22 Qui abscissum. ID. Reditus populi ad David post interfectionem Absalon, etc., usque ad id est Christum Filium Dei rediit
Psalms 2:8Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ. + 2.8 Postula. AUG. Ad susceptionem hominis pertinet: quæ pro salute hominum facta, secundum quam interpellat pro nobis. Hæreditatem. CASS. Hæreditas ab hero, quod in ea potestate libera dominetur. 1