bible.software › Ii Samuelis › Ii Samuelis 23 › Ii Samuelis 23:14
Ii Samuelis 23:14
Et David erat in præsidio: porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And David was then in an hold, and the garrison of the Philistines was then in Bethlehem.
In Context
13Necnon et ante descenderant tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam: castra autem Philisthinorum erant posita in Valle gigantum. + 23.13 Descenderant tres. Tres fortes supra nominati, et Jesboam filius Achamoni, quem Josephus Eusebium filium Achimeæ nominat. Et Eleazar filius Ahohi, quem dicit filium esse Dodo, et Semma filius Age, quem Semeiam filium Heli vocat. Hebræi autem tres istos arbitrantur fuisse, Abisai filium Sarviæ, et Sobochai Usathitem, et Jonathan filium Sammaa fratris David, qui supra memorati sunt in præliis Philisthinorum. Cui sententiæ congruere videtur quod sequitur: Abisai quoque frater Joab filius Sarviæ, etc. Hinc enim apparet quod Abisai princeps erat et nominatus inter tres sequentes. GREG. Cogitandum est, ut qui illicita commisit a quibusdam etiam licitis abstineat, ut per hoc conditori suo satisfaciat, ut qui commisit prohibita, abscindat sibi etiam concessa, et se reprehendat in minimis, quem meminit peccasse in maximis. Lex Veteris Testamenti uxorem alienam concupisci prohibet: a rege vero fortia juberi militibus vel desiderare aquam, non pœnaliter vetat. David vero alienam uxorem concupivit et abstulit, cujus culpam digna verbera sunt secuta, et malum quod perpetravit, per pœnitentiæ lamenta correxit. Qui cum longe post contra hostium cuneos sedit, aquam ex eorum cisterna desideravit; cujus electi milites intra catervas hostium irrumpentes, aquam quam desideraverat, illæsi pertulerunt. Sed vir flagellis eruditus se protinus cum periculo militum aquam desiderasse reprehendit, eamque Domino fundens libavit. In sacrificium enim Domini effusa aqua conversa est, quia culpam concupiscentiæ mactavit per pœnitentiam suæ reprehensionis. Qui ergo concupiscere alienam conjugem non timuit, post etiam quia aquam concupisset, expavit.
15Desideravit ergo David, et ait: O si quis mihi daret potum aquæ de cisterna quæ est in Bethlehem juxta portam !
Read all of Ii Samuelis 23
Cross References
Genesis 35:19Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem.
1 Samuel 13:4Et universus Israël audivit hujuscemodi famam: Percussit Saul stationem Philisthinorum, et erexit se Israël adversus Philisthiim. Clamavit ergo populus post Saul in Galgala.
1 Samuel 14:6Dixit autem Jonathas ad adolescentem armigerum suum: Veni, transeamus ad stationem incircumcisorum horum, si forte faciat Dominus pro nobis: quia non est Domino difficile salvare, vel in multis, vel in paucis.
1 Samuel 22:4Et reliquit eos ante faciem regis Moab: manseruntque apud eum cunctis diebus quibus David fuit in præsidio.
2 Samuel 5:17Audierunt ergo Philisthiim quod unxissent David in regem super Israël, et ascenderunt universi ut quærerent David: quod cum audisset David, descendit in præsidium.
This Verse In Other Editions
Study Ii Samuelis 23:14